Alessandro Paolini carmina, 91

91. de nuptiis Mutii Putliliarum Comitis et Camillae Sbriavachae

Vrbis ab Attilicae Genius modo senserat arce

Indicibus Citharaeque sono rumoreque Vulgi,

Primores inter iungi connubia priscae

Qua via tendentes Aquileiae ad moenia ducit,

5

Matris Accidaliae puerum cum accersit et ipsum

Flagrantes hic forte faces dum ventilat, orat,

Cuius nam certa percusserit ille sagitta,

Pectora cuius hymen fausto pede limina nuper

Ingressus ressonare facit late omnia cantu.

10

Namque sibi hic vitas hominum et mortalia

Facta nec arbitrium verum non esse benigno,

Numine concessum superum sibi, proindeque

Vsibus et sibi comissae rationibus urbis

Consulere et fidi partes explere ministri.

15

Ille autem contra: gentis fidissime custos

Huius et urbis, ait, quoniam quacumque peregi

Noscere fert animus, maternas pandere curas.

Fatorumque arcana tibi iam volvere certum est;

Conscius ut dextro coeptis ingentibus adsis

20

Omine, et intersis felici principis ortu,

Cuius adventus iam nunc et sidera coeli

Praesagae et vatum divino numine mentes;

Inclita ita Ausonide magnarum gloria rerum

Accessura novis decorabit honoribus auctam

25

Cuncta prius Coelo, quae terris cumque futura

Decerni superis scis reges atque senatus

Regnorumque vices mortalia denique curae

Illis esse, parens rerum natura subinde

Indiga opis nostrae, matrisque, quod ipsa subire

30

Iussa nequit, nostro fert munere, proinde necesse est,

Scire futura mihi, hinc quoniam sententia certo

Stat superis immota loco, relevare malorum

Tantorum serie divini principis olim

Consilio et nutu, volvendis mensibus orbem,

35

Impositum est nobis, aurata ut bina sagitta

Pectora magnanimum strictim iungamus amantum,

Illorum ut nexu soboles clarissima mundo

Exoriatur, avos referens virtute, parentesque

Illustres, olim totus cui serviat Orbis:

40

Quod fieri possit qua dehinc ratione patebit.

Horum illustris uterque loco, virtute, benigno

Fortunae auxilio, nec non et corporis usu,

Viribus et forma praestantes, alteri et horum,

Quem Venus et Pallas decorant; insigne dat illi

45

Nomen cui Porsenna manum non sustulit igne

Exuri, atque suam virtute remisit in urbem,

Puraque cognomen fulgenti lilia signo

A longo comitum deductum stemmate praebet,

Altera cui Tiridi depascens bucula campo,

50

Qua micat arx alto Pegi de nomine colle.

Praeclarum gentis praestat cognominis usum,

Nomine Palladiae meritis sat digna Camillae

Coniugiumque viro spondet, vitamque beatam.

Hinc dextra radiante Iovis mox sidere parte

55

Editus in lucem mera virtutis et oris

Indole, fulgebit genitoris imagine clarus

Infans materno virtute et nomine Iuli,

Dignus Avo similis, qui amborum nomina famae

Aeternae mandet, quem cum maturior aetas

60

Venerit, excipiet fatalem Turrius heros

Purpureo in partem regni dignatus honore,

Quot Tiberine pater, revocas ingentiaque illa

Munera Iustitiae et splendoris praemia spondes:

Hic ubi iam solio, qui nondum matris in alto

65

Conceptus geritur, fuerit labentibus annis

Fortuna comitante sacros, virtute locatus,

Pacatum reddet sedatis regibus orbem,

Aurea saturni referens iam secula terris

Ausoniam et lata cumulans ditione fovebit,

70

Imperio adiiciens populos nova regna subactos

Sponte sua sine vi sine caede e sanguinis haustu:

Gratia namque illi fluet et sapientia coelo,

Terque ubi septenos felix regnaverit annos,

Vivus adhuc multorum exemplo cedet habenas

75

Non minor imperii; se ut in otia tuta receptet,

Serus et ad superas coetu comitante cohortes

Aligero (cunctis dictu mirabile) laetus

Vulneris et nostri, materni et muneris expers,

Qualis ab aetherea descenderit arce, redibit.

80

Illius ad nomen mortalia facta perenant,

Quae dein cuncta per ora volans feret omnibus oris

Aeternis Vatum monumentis rite sacratum.

His dictis incensum, animum surgentis amore

Erexit famae genio, laetatur alumni,

85

Certa mox orituri spe, tum lumina laetus

Tolli et aligerum dictis affatur amorem:

Vade age magnanimum repetas regalia amantum

Tecta, nec inde illis quoquam discede relictis,

Aurea sit tecumque Parens et pronuba Iuno,

90

Donec ad optatas infans iam prodeat auras,

Cetera tum properent illuc pia numina secum,

Et sua dona ferant fascis cum maxima Pallas

Cynthius et Charitum pulcher Chorus atque sororum

Candida turba novem, nec non Dea suada, suisque

95

Dotibus effultum custodiat usque salutis

Numen amicum opto, sacroque facessat amantem

Limine mox longe, ne munera grata parentis

Auferat, usque tuae somnus languentia visens

Corpora, lethaeo hic sua munera fusa liquore

100

Quis opus, irroret, matris face praelia quassa

Ipse cruenta cie et valido mox pectora clavo;

Compedeque amborum consensus iunge tenaci.

Dixerat, at sublimem se ille per aera tollit,

Quo dudum cytharaeque sonus, cantusque vocabant

105

Laetus Hymen, Genitrix, choreae, plaususque, iocique

Gaudia et auratis convivia regia mensis.

Illustri procerum concursu Femineoque,

Illustri comitum coetu, mirabile visu,

Nympharum comitata choro, turbaque decenti

110

Hic alimenta suis aderat Venus aurea curis,

Adiiciens arabum felicia dona Canopo

Vecta, manu artificis vario condita sapore.

Nec color unus erat dapidus, quae intrita ministris

Ordine dant longo mensis felicibus, illic

115

Altilium omne genus vitulusque, haedusque beatas

Et Capus ornavit mensas, pulmentaque primum

Regia dehinc volucrum species et pingue terrarum

Vi, insidiisque genus captum, hinc Iunonius ales,

Arge, tuis oculis vacuus defertur, obeso

120

Non magis ac plumis depictis clune petendus,

Inde coloratis nomen quae sumpsit ab Indis,

Quaeque Dioneae Matri gratissima rauco

Turribus ex altis invitat murmure somnos.

Huc sibi qui primas celebratus carmine Turdus

125

Vindicat inter aves, alienis mensibus, inde

Adservata datur sat pinguis rustica perdix;

Quamque coco reddi cervicem et pectora praeter

Perlepidus iussit Vates, cui vita sub undis.

Adiicitur Regis monumentum nobile Terei

130

Deliciis, avis Argo a transvecta carina,

Quaeque fugit virides amisso compare ramos.

Huc quicquid leporum patrias montana per oras,

Campestrisque tulit regio iucunda disertis

Praeda viris Damae, pernicis cruraque cervis,

135

Denique non Aper generosis, nobile mensis

Ornamentum aberat, pretiosa merce paratus:

Addita fluminibus quae munera grata, marique

Piscator tulerat, Capitones, Ostrea, Echini,

Pluraque praeterea, ne singula carmine dicam,

140

Quae partim verubus tosta emollitaque partim

Et calidis elixa cocus servaverat ahenis.

Vnde domus late suavi fragrabat odore:

Arte laboratae Cereris nunc dona vel Orbis

Vel Cicli formam servantia quaeque parantur

145

Tortilis in morem folii, condita sapore

Nectarei succi dapibus gratissima regum.

Exequar aut Bacchi quae vincant dona Falernum?

Vel quod Pucino, roseo vel colle vel inde

Creteis longe vectum regionibus usque

150

Aurea profundens suffecit copia mensis.

At parte ex alia resonabant atria longe

Cantibus, atque sono Cytharae, lituique Syraeque

Et cornu tubae et dulcis quae tibia grata ferebat,

Concentu mixta diversis vocibus arte.

155

Huc se se ablatis surgentes ordine mensis

Protinus Heroes coetu comitante tulere,

Femineo illustri et longa sedere corona,

Vnguentis capita aspersi, pretiosaque olentes

Balsama fragranti complebant omnia odore.

160

Pars repetunt choreas motis ex arte decentes,

Effingunt numeros pedibus per mutua se se,

Hinc mas alternis miscentes femina et inde

Pars lepido fallunt horas sermone iocisque

Spectantes coeli ceu splendida lumina sponsos,

165

Hunc modo mirantes celso ut supereminet omnes

Vertice, vel qualis graios olim inter Achilles

Cetera vel qualem mirantur numina Martem,

Hanc modo ceu stellas Phoebus micat aureus inter

Omnis, ut obducat tenebris fulgore nitenti,

170

Femineae aspectus turbae. Quid cetera dicam?