Teofilo Folengo libellus epistolarum et epigrammatum, 7

Reference basis text: M. Zaggia, 1987

Editing of the digital edition: Barbara Zlobec


7. epigrama quartum de primavera

Multicoloritam vestit iam terra gonellam

      Bellaque iam flores dat prataria novos.

Montagnae rident, boscamina virda fiuntur,

      Omnis compagnum cercat osella suum.

5

Frigida per caldas rampat luserta muraias

      Mannaque de florum culmine leccat apis.

Extra graniferas errat formica busettas

      Et per fossatos rana sbaiaffa gridat.

Pastorella suum cantat damatina morosum,

10

      Lilia purpureis consuit alba rosis.