Teofilo Folengo libellus epistolarum et epigrammatum, 2

Testo base di riferimento: M. Zaggia, 1987

Cura dell'edizione digitale: Barbara Zlobec


2. epistola secunda faceta ad Falchettum familiarem suum

Legiadram mea stalla tenet, Falchette, cavallam,

      Quam quicumque videt percupit esse suam.

Stare parangono Bertuzzi nempe cavalli

      Posset, qui tantum pellis et ossa fuit.

5

Longior ipsius sex est magra schena cavezzis,

      Crustas de marzo sanguine semper habet,

Quas polmoncellos vocat ars marscaltica crustas,

      Quas de pellibovo sella vodata facit.

An sit mulla quidem dubitas, an sitve cavalla:

10

      Orecchias longas tres habet illa pedes.

Zardarum dicunt duplex genus esse, quod omne

      Possidet: in pedibus prima venire solet,

Altera, quando cavat sibi brenam, meque pedestrum

      Linquens calcagnis pagat eundo viam;

15

Cursito post illam, clamo "Sta, bestia! Sta! Sta!",

      Fert mea bastonem d extra, sinistra briam,

Sed potius muro tunc possem dicere "Sta! Sta!":

      Non audit, pateat grandis orecchia licet;

Dum curro, per mille cavas, per mille zapellos

20

      Casco, nam laqueat speron uterque pedes.

Quando cavalco illam, mihi paret habere morenas

      Et bogas pedibus rozza ribalda gerit;

Cum me scavalcat, morso fugit inde cavato,

      Turchescos etenim vincere posset equos.

25

Et quamvis oculo nihil uno cernat, et altro

      Pochinum, numquam decidit illa tamen;

Decidit illa nihil quando sine pondere scappat,

      Sed portans aliquem tota stravacca ruit.

Si quis vult annos vel tempus scire, poledra est:

30

      Sex habet haec annos, sex quoque baila dedit;

Ni credat, videat signalia clara ganassae:

      Limasti dentes bis, Magarine, suos.

Incastellata est, non mancant rogna, spinellae,

      Denique quicquid habet digna cavalla boni,

35

Digna cavalla boni quod habet pro pascere, dico,

      Moscones, dubitet nemo quod ipsa tenet.

Ergo comprandi si cui foret ullula voia,

      Hanc emat et faciat, sicut usanza, provam.

Est aliud, quod sit iuvenis, signale galantum:

40

      Vermibus haec alios semper amorbat equos;

Non patitur vermes senior, sed parvulus infans,

      Quapropter venas ungueo saepe suas.

Vtilitas erit haec compranti: sola valebit

      Ledammo campos imboazare suos.

45

Vale, omnium cordialissime, Baldum Cingaremque saluta.