Teofilo Folengo libellus epistolarum et epigrammatum, 1

Testo base di riferimento: M. Zaggia, 1987

Cura dell'edizione digitale: Barbara Zlobec


1. epistola colerica ad Polazzum,
in quem multas depingit laudes

Si poltronus homo solus cattatur in orbe,

      Solus poltronus nonne, Polazze, tues?

Si gaioffus homo solus solusque bosardus,

      Solus gaioffus nonne, Polazze, tues?

5

Si dignus centum forcarum solus habetur,

      Dignus forcarum nonne, Polazze, tues?

Es poltronus homo, sguataro poltronior omni:

      Plus te vergognae bosque rasonis habet.

Tras sine respectu turba praesente corezzas

10

      Nec pingit guanzas ulla rubedo tuas;

Appares fortem semper mangiasse fenochium,

      Semper et aiorum quinque vel octo capos,

Saepe cativeria tamen hac usaris et arte:

      Cum tussis retro, tussis et ante simul,

15

Ne quisquam possit schioppum sentire corezzae

      Ac odor alterius pareat esse viae.

Sed tussis vocem bombardae vellet habere,

      Tanto cum sonitu stricta corezza tonat,

Te nascente dei nasum stopavere, Polazze,

20

      Iuppiter in colera dixerat: "Oybo, quid est?

Quae latrina sapit? Quae fex ammorbat Olympum?

      Cur penetrat nostras tanta carogna domos?"

Dixerunt superi: "Ventrem Natura sboravit

      Deque suo putridus stercore factus homo est".

25

Crede, Polazze, mihi quod te Natura cagavit

      Et qua forbiret pezzia nulla fuit;

Pezzia nulla fuit qua se Natura netaret,

      Postquam tam bellus stronzus in orbe nites.

Numquam scivisti quid sit vergogna, gaioffe,

30

      Coprit brutturas mascara nulla tuas.

Quando tuos meditor mores, incago bagassis,

      Vergognam penitus quae butavere viam.

Praeterea numquam nisi de mangiamine pensas:

      Cum mangias, satiam nescis habere gulam.

35

Scis dare praeceptum galantiter omne coquinae,

      Namque lecatoria semper in arte studes.

"In speto - dicis - debet rostirier oca,

      Cuius sit speciis plena busecca bonis,

Quae dum rostitur, vel circumcirca rotatur,

40

      Non cesset lardi dextra butare brodum".

Vidimus et, provae si fas est credere, provo:

      Raucaga non umquam pestibus oca perit.

Noscere vin causam? Non Phoebus apena cavallos

      Speronando suos explicat, oca bibit.

45

Non igitur stupeo tibi si palearia pendent,

      Cui numquam trippas vidit Apollo vodas.

Quisquis Olympiacas poterit numerare fasellas,

      Vel maris in fundo sabbia quanta latet,

Aut quisquis foias quantas fert silva Bacani,

50

      Aut quantas muscas Puia boienta parit,

Nempe tuas poterit cunctas numerare bosias:

      Mentiris subito, cum tua labra moves.

Miraclum reputo quando parlare quiescis,

      Qui neque de tacita nocte tacere potes.

55

Tirenum potius biberet formica profundum

      Et ferret Zenovae piccola musca ratem,

Quam tua veridicam ferat umquam lingua parolam:

      Nil nisi, cum parlas, bocca bosia tua est.

Dens tibi si caderet quoties mendacia profers,

60

      Iam tua non posset pane ganassa frui.

In solo flatu dicis sex mille bosias,

      Post quas sex alias mille spudare paras.

Ast alias in te virtutes dicere nolo.

      Iste sub extremo carmine sensus erit:

65

Quod velut omne bonum fecit sapientia Patris,

      Omne malum - dubitet nemo -, Polazze, facis.

Vale in malam crucem.