Alessandro Paolini carmina, 81

81. ecloga

Mopsus

Cur teneras Aegon secura in valle per herbas

Pascentes revocas ad ovilia nota capellas,

Cum vix dum medium Phoebus conscenderit axem?

Aegon

Insidias timeo fugientum, Mopse, luporum

5

Sive canum morsus equitum seu forte venantum

Praecipites facto de collibus agmine cursus.

Nam procul ex illis clamorem saltubus hausit

Latratusque ingens nostras modo perculit aures.

Quicquid id incertum pavidum tamen omnia terrent.

Mopsus

10

Sic procul iste timor curamque e pectore solve;

Illinc insidiae nullae et vis nulla paratur,

Grex tibi tutus erit, nam regum maximua illac

Patentes late populos urbesque revisit,

Incendes magna procerum comitante caterva,

15

Quem merito appellant Patrem, venerantur, adorant

Gentes qua rapidis praedives labitur undis

Danubius, quaque Oceano supereminet Arctos,

Quin etiam totus mox instar numinis Orbis

Thure dato et positis passim venerabitur aris,

20

Cum domino veri mundum pacaverit hoste

Numinis et sacras sortes arcanaque vatum

Carmina complevit referens saturnia Regna.

Aegon

O utinam tam laeta meos contingant saecula in annos,

Vt videam tutas nullo custode capellas

25

Prata per et silvas errare licentius altas

Atque lupos inter saevosque armenta leones

Pascere et impune catulis illudere vulpes;

Tum demum placita contentus morte quiescam

Tantus amor pacis nobis communis et oci;

30

Excelsaeque domus servandae cura remordet.

Mopsus

Quam fortunati tanto sub rege per omnem

Pastores criminus vita, captabimus auras

Fronde sub arborea, positis e pectore curis,

Securi dulces somnos capiemus in umbra.

35

Nunc fontes inter sacros et flumina nota,

Nunc silvas inter volucrum suadente sussuro

Nullus erit, teneros oculos qui fascinet agnos

Aut lac subducat pecori aut mala gramina carpat,

Non furor armorum, pestisve famesve morantur:

40

Ver erit asiduum atque ultro ferret omnia tellus.

Aegon

Magna quidem nobis, at non incognita narras:

Nam memini haec pueris solitum praedicere nobis

Damonem quondam, vitrea quae sonitus unda

Pinguia per valles delabens irrigat arva

45

Et leni Adriacas interfluit amne paludes,

Si quando sedens Calathos pascentibus agnis

Texeret tenui fulciret vimine nassas:

Saepe canebat enim, magnum de semine Regum

Portendi paucis olim volventibus annis

50

Regem, qui rabidum veri prosterneret hostem

Numinis et meritos templis inferret honores,

Subque suo totum Terrarum mitteret orbem

Imperio pecus omne et ovili clauderet uno,

Incorrupta fides cui nullo obnoxia facto

55

Vnquam vita foret, quo tum regnante futuram

Pacem orbi et passim sedatis ocia bellis

Mopsus

Singula quid memorem? Quae laeti temporis aetas

Iam iam nostra feret populi regesque beati,

Vndique convenient Regem hunc dominumque verentes

60

Progeniem ex coelo demissam simul ore fatentes,

Nec vero tantum veneratos Archadas olim,

Pana nec Ismarios tantum fama Orphea colles,

Quantum illum nostris pastores montibus olli

Laudibus extollent meritis coeloque locabunt,

65

Illum etiam referent ferae silvaeque loquaces

Dicent, et tenues iteratis vocibus aurae;

Arboribus Dryades referent et Naiades illum

Fontibus in sacris imis in vallibus Echo.

Tum pater elatis incedere lenius undis

70

Danubius suescet Tiberino clarior alveo,

Cuius in extremo cantantes margine cyrni

Illius excelsum tollent ad sidera nomen.

Monstrorum hinc genus omne aberit contagia quaeque

Desierint, magnos verbo placare leones

75

Noverit ille, Canum rabidos serpentis et ictus

Contuderit terris dignus regnare poloque.

Aegon

Spargite humum laeti Pastores suavibus herbis,

Spargite et aestivas inducite fontibus umbras

Et lustrate sacris agros et compita verbis,

80

Vos rite oblatis onerate altaria donis

Et cantate novum passim per gramina carmen

Pastores proprio Dinos de nomine colles

Qui colitis sacro, et quae proxima rura Timavo

Venit lata dies nobis promissa tot annos,

85

Venit laeta dies, alterqua regnet Apollo.

Iam lupus insidias moliri desinet agni,

Liberaque occurent impune armenta leoni.

Candida libertas et amica gregi alma parando

Pax aderit. Nostris discordia cedet ab oris.

Mopsus

90

Certe ego dum summis errabunt montibus agni,

Flumina dum pisces et amabunt gramina vaccae

Illius in nostris numen venerabitur annis.

Atque ego dum tremulos hos regam corporis artus

Semper honore illum celebrabo, templaque donis:

95

Ille meos late per pascua laeta iuvencos

Impune iussit decerpere gramina passim,

Ille mihi dudum molli requiescere in umbra,

Extremaque dedit capere otia tuta senecta,

Hic ubi grata novae praebent umbracula vites,

100

Qua se vicino subducunt moenia colle,

Colle mihi grato quantum vel pinguia fessis

Pascua sunt bobus vel fessis litora nautis.

Aegon

Saepius idem etiam mecum meditatus et ipse

Quandoquidem huic nostris surgit spes, maxima rebus.

105

Faginus est crater mihi dono quem dedit olim

Farrensis Miron signisque operosus et arte;

Colle Medeae idem summo celaverat ante:

In medio geminae solido de marmore candent

Solis aves annescae, mundum patentibus alis

110

Solis ad occasum complexae solis ab ortu.

Sideraque alta poli tranant coeluque volatu;

A dextra placido cum maiestate verendus

Magnanimus fovet ore Leo gavisus utraque;

Quae prius Eoas radiis accenderat oras

115

Sub pedibus videas extincto lumine lunam.

Innumerae pascuntur oves, luduntque sub alis

Mixti haedique lupique, et molles tigribus agni

Securique illic pastores ocia in umbra

Carpunt et dulces per florida gramina somnos.

120

Ibo atque hunc illi et geminos ab ovilibus agnos,

Munera grata feram Gismani signa tributi,

Iam et tunc incipiam supplex in vota vocare

Vel statuam ante aras solemnia vota quotannis

Lacte novo reddens et multo thurris honore,

125

Perque omnes fieri haec mandabo nepotibus annos:

Illius et nostra per secula plurima nomen

Gente sit aeternum, et nulla inde obliteret aetas.

Mopsus

Interea alternis dum nos sermonibus usque

Progredimur, celso processit Vesper Olimpo,

130

Desine: iam serae tempus decedere nocti.