Alessandro Paolini carmina, 31

31. ad Bernardinum Parthenium

Partheni, vatum decus et nova gloria nostri

Temporis ac Venetae moderator docte iuventae,

Qui artibus ingenuis et lingua excultus utraque

Cuncta per ora virum volitans super aethera tendis;

5

Iam Fabius nostris his tandem redditus oris,

Aegrotae Fabius visum coeleste Parentis

Numen et adventu cura morboque levavit

Forte suo quem non medicorum turba nec artis

Inventor medicae valuisset pellere Phoebus,

10

Tantus amor nati maternum pectus alebat.

O gratum adventum, tulerit qui tot bona secum;

At mihi sollicita discussis mente tenebris

Nubila cesserunt animo, et cito reddita spes est,

Hunc simul adverti duce te quae quantaque adeptus

15

Helluo graiorum linguae rudimenta vorando,

Vnde tibi a nobis debetur gratia plusquam

Maxima, et optamus cumulatam posse referre

Quamquam nulla potest meritis per talibus esse

Gratia (ut aiunt) vel si plena refertur habendo

20

Reddita nobis iam, at non destinemus habere

Perpetuo, vel post cineres, et fata suprema.

Hic tibi quidquid erit, patriis sive haeserit oris,

Seu Roma exceptum sacris addixerit illum

Forte ministeriis, Veneta seu vixerit urbe,

25

Qua libet ingenua versatus liber in arte

Acceptum referat semper iubeoque voloque

Auctoremque suum celebret super omnia teque

Observetque, colatque et amet, veneretur, adoret,

Si modo fas tibi te implorans ut numen amicum.

30

At tu, docte, cave per Musas et sacra Phoebi

Numina, ne tibi, ne dare credas auribus ista

Omnia, quae ex animo manarunt prompta benigno,

Foederis aeternum quae sint monumenta perennis.