Alessandro Paolini carmina, 30

30. ad Petrum Percottum

Gratulor ex animo septem, Percotte, viratum

Virtutis studio, et fama te nuper adeptum,

Sed tamen Athilicae (fateor) mage gratulor urbi,

Quae tanti sortita viri moderamen habebit.

5

Publica suscipiat, qui sponte negotia curet,

Conficiatque sua, sibi quae sapientia rara

Munere largita est superum, nec me dare credas

Auribus ista tuis, nam talem te esse fatetur

Fortunata domus, quae quantum sapienter adaucta

10

Structa sit excelso, qui cernitur omnibus usque

Quoque loco haud dubium est ulli, felicibus ergo

Auspiciis frenum capies atque urbis habenas,

Praeditus insigni Salomon virtute beatum,

Qua tulit imperium, laudemque decusque paravit

15

Aeternum, meruitque Patris diademate cingi.

Nec vereor quin sis cunctorum vocibus unus

Qui satis et summis facias minimisque, perosus

Iniusti nomen decus, unde et gloria genti

Posteritatis erit, nam iam manifesta sereno

20

Signa Polo cernis, passim felicia dona

Spondet, et Bacchi spumantia pocula late

Quoque prius nostris Nemesis decesserat agris,

Iam redit, elato contra Belona flagello

Digrediens Mauro - testatur praeside - ceno

25

Te placida moderante simul virtute iuventam,

Quin ego Virgineos coetus Helicone relicto

Huc migraturos Phoebo comitante putarim,

Omniaque impletum numeris, et cantibus iri

Aureus unde foret tuus hic modo maximus annus:

30

At magis ex animo, quod adhuc tibi gratulor illud

Iam reliquum est, quod natam, cui dedit alma beatae

Ferre suum et Matris nomen, Lucina, locasti

Digne cui placitum iuveni de gente Manina

Stemate praeclaro, censu, virtute beato,

35

Cui manibus iunctae puero visere sorores.

Dona dedere simul, colloque monile decorum

Iuratumque ensem et calcaria, maxima quondam,

Nomen Carthago memorabile, stirpe nepotes

Ex quorum videas, qui te virtute pioque

40

Nomine iam referant, solamen dulce senectae,

Blandula balbutiens, quos tu meditere docendo

Verba levans animo curarum pondera festo,

Mox adolesse suo laetatus tempore demum,

Optato videas fructum iuvenilibus annis,

45

Aethereoque Patri perfunctus muneris omni,

Iam genere eximio persolvas pectore grates.