Alessandro Paolini carmina, 28

28. clarissimo Laurentio Malipetro Coneglani
Praetori ac magistratibus urbis et consilio

Vt me supplicibus mandare petita libellis

Consiliumque meum iusti, clarissime Praeses,

Illustris referens plusquam regale senatus,

Malipetre, decus Venetum, parere subinde

5

Constitui, et gravibus curis morboque recenti

Vix licet ingenii valeant subsistere vires,

Propositum tamen oblatum ratione modoque

Subnixum, ut potero, ostendam, inde obiecta refellam,

Crimineque exsolvam me ficto liber ob omni,

10

Vt liceat recta tibi singula pendere lance,

Communemque usum, et communia commoda cures

Nostraque consiliique huius cogiensis, et urbis,

Non tamen id circo praes liber nexibus esto.

Stetur promistis et publica scripta probentur,

15

Nostra putans igitur mentis collectus in Arcem,

Elapsi repetens animo cursumque futuri

Temporis annectens praesenti rectius, hinc nos

Cedere conieci, quam velle extrema manere,

Dum paulum quiddam, quod damna resarciat, una et

20

Temporis amissi iacturam, detur egenti

Prae manibus, quod iam numerosa prole gravatum,

Aereque grandi alieno oppressum, et nomina parent,

Sublevet, extrema ne perditus ipse ruina

Invitus patrios doleam liquisse penates

25

Pollicitis florens, studiis, aetate, lucello,

Quod tamen in populi hic communia commoda cedat,

Quandoquidem nostram consumit ab usus opellam

Iudicii culpa vulgique errore vagantis,

Nam si dimidio mercedis publica nunc res

30

Exoneretur, erit tanto locupletior ipsa,

Quod tamen exemplo, et ratione probabile facta est.

Quod vero obiicitur non vere munere nostro

Officioque docendi non potuisse vel aegre

Non fecisse satis paries et scrinia testis,

35

Quosque prius docui celebres testantur alumni

Qui et Patavi sedes, patrios celebrantque Penates,

Si quos hic alui, pudeat modo vera fateri.

Gnatis parco meis, inscripta, volumina nobis

Publica Durantis Castri testantur in Vmbris,

40

Nos quibus errantes revocant, operamque reposcunt,

Quintus ab undecimo, ut legere est, nunc volvitur annus.

Quid? Cum accerserunt me huc nomine publico et aere,

Nonne prius docti quali nos dogmate, quali

Nos methodo utamur? Quin singula quaeque probavit

45

Venimus ut quae ergo voces, quae verba seruntur?

Quod si qui strepitus puerum, clamorve furentum

Interdum auditi retinent dum prandia festum,

Consulto id factum est ab iniqua mente malignis,

Quo vobis odium pariant nostri invidiamque

50

Litteratorum mire genus omne perosis.

Sed quid? Deprehensi num solvunt illico poenas?

Certatim insidias moliuntur, ut urbe repellar

Vt si furatum nummos, fiscumque venissem

Non accersitus, Patria vi denique raptus,

55

Nec tulerim aestivum semper pondusque dierum,

Tanta sitis nummi vexat mortalia corda

Quod gnati officium dicunt operamque negatam.

Illa quidem non est spatio hanc maiore bienni

Pollicitus, fecit, quod se promiserat esse

60

Facturum; post hunc itidem alter munus obivit

Quamquam pro numero discentum nullius umquam

Auxilio indigui, bis quadraginta docere

Assuetus nullo mihi opem praebente labori:

Quin ego si sit opus spopondi accersere qui me

65

Sublevet, exigui numero tamen omnibus horis

Aedibus impaetis quod ad illas attinet, ipse

Insignis Praetor, ne simus more molesti

Pugnantis turbae de lana saepe caprina.

Inditiumque feras statuasque silentia nobis

70

Quas ex morbosis ubi publica cura salubres

Reddidit, praesto noctesque diesque futurus.

Sedulus accedam, malint ni oblata tenere

Quae precor inspicias recte, clarissime Praeses,

Vosque Magistratus urbis iustissima cura,

75

Membraque consilii vos imploramus amice

Vt commune bonum sic procuretis ut hinc nos

Ne pigeat nostram, ut sobolis traxisse ruinam,

Publica cum ex nostris quoque commoda vestra redundent.