Alessandro Paolini carmina, 27

27. ad Franciscum Robortellum virum dissertissimum

Ex abitu quarta celer huc est luce reversus,

Ad sextam et schedulas rhedarius attulit isthinc,

Quis dabitur paucis responsum, idque ordine primum

Omnia purgavi Phariento, protinus ille

5

Vt decet ingenuum, et clara de stirpe creatum,

Sit licet et tenui victu, nec splendeat usu,

Egregio tamen hoc animo: quo longius isset,

Gratius hoc nobis, inquit, foret, anne putabas

Parvi pluris equum pretii quam commoda tanti.

10

Tam bene de musis meriti, et nostrate iuventa

Me fecisse viri? Pereat vel quidquid equorum

Est usquam potius - sed contra sutor, ut illis

Sordidus est animus, qui tractant vilia, primo

Saevire, inflari, tragicas extollere voces,

15

In ius velle vocare, satis vix omne videri,

Quod pretium secum isthinc auriga ipse tulisset.

Mox ulli lenita est blando et deferbuit ira

Alloquio (nam ad me clamari tum venit uterque

Arbitrum ut), hic factus de saevo mitior ultro

20

Rursum equum, ut bonus obtulit, ac redeuntibus isthinc

Omnia pollicitus, quae magno parvus amico,

Seque potestati summisit ad omnia nostrae

Et qua iussisti contentus stipe recessit;

Sic tibi devinti quis tu debere putaras

25

Denique conveni, quos tu salvere iubebas;

Ambo non grates modo, sed tibi more salutem,

Alter discessu moeret, quod parcius aequo

Sit de te meritus, contra laetatur et alter

Scilicet expectans reditum felicibus auris;

30

Obsecrat interea is, teque obtestatur, ut isthic

Novit etiam quam tu valeas isthic et ubique

Se qualem expertum commendet gratia facto,

Summa rependetur patriam et devinxeris urbem,

Crede, etiam id nobis hunc quo vis munere dignum,

35

Candidum, amicum, sincerae fideique, bonumque,

Tu melius quam sit doctus suis, quamque peritus

Scribere quae libeat; nova nulla hic praeter id unum,

Libra quod aestivae pendens in verginis ora

Scorpium ut effugiat nunc demum retulit horam,

40

Decocto hinc fervens ardet vindemia musto.

Tu quid agas isthic est nobis, optime, curae,

Quandoquidem et tu curas nostra, minoris amici,

Doctrina, et censu, et non inferioris amore,

Nam modo ne aspectu Patriae capiare veremur;

45

Te modo ne veterum remoretur gratia amicum

Villave, seu saltus, et amoeni copia ruris.

Quod si fit; tantae quis digna pondera molis

Sustineat? Pubem quis totius instruat orbis?

Da veniam qui fido animo tibi consulit, et si

50

Pleno corde sapis per te, et tibi consulis ipse

Protinus Euganeas sedes Antenoris urbem

Haud lento repetas cursu - fac meta viarum

Et portus, requiesque tuae sint illa senectae,

Nec genus exilii dicas, me iudice, Regum,

55

Promere communes, et posteritatis in usus

Abdita, et illustri versari in luce virorum,

Gentibus unde tuum vigeat per secula nomen,

Ad superos tibi sint et praemia parta laborum.