Teofilo Folengo varium poema, 64

Reference basis text: C. F. Goffis, 1958

Editing of the digital edition: Daniela Marrone


64. de aureo vase, in quo Eucharistia servatur

Vrnula, quam gemmis auroque nitere videmus,

      Quaeritur angusto quid ferat in gremio.

Est precium quo non aliud preciosius: ipsa,

      Quod rerum amplexus non capit, ecce capit.