Teofilo Folengo varium poema, 60

Testo base di riferimento: C. F. Goffis, 1958

Cura dell'edizione digitale: Daniela Marrone


60. de Nicolao Maurocaeno sive Morosinaeo

Est mihi ad venetas iter lacunas:

Vt inde omnimoda protervitate

Furer doctiloquum Morosinaeum,

Nostrae praesidium sodalitatis,

5

Nostraeque auspicium iubarque eremi.

Illum subripiam, suaeque matris

Extirpem vetulae sinu licebit,

Quae verbosum, et anile nescio quid

Miscens blandiciis, et udo ocello

10

Stillas callidula eliquans minutas,

Hunc nobis adimit: satis, superque

Morosa est mulier, morosiorque,

Quam quod expediat Morosinaeae.

Quin natum memorat semel sacrorum

15

Oblatum officio? quibus parentum

Impium est pietatem anteferre?

Quare audaculus hunc ego admonere,

Immo liberius volo exprobrare,

Furarique suis Morosinaeis.