Teofilo Folengo varium poema, 43

Reference basis text: C. F. Goffis, 1958

Editing of the digital edition: Daniela Marrone


43. querela avis in Corillum sagittarium

Dii, quibus est avium (si sit tamen ulla) potestas,

      Certaque plumosi solicitudo gregis;

Cernitis ut largo pateat mihi pectus hiatu?

      Promat ut abruptum viscera nuda latus?

5

Conterite authorem Dii tanti vulneris arcum,

      Ipseque pro alitibus porra Corillus edat.