Teofilo Folengo varium poema, 41

Reference basis text: C. F. Goffis, 1958

Editing of the digital edition: Daniela Marrone


41. in obitu Caroli Agnelli

Carole, quis vatum praestans, et idoneus adsit,

      Qui satis ad tumuli defleat ossa tui?

Sunt, fateor, nostro tenues in carmine vires

      Non tamen ah tenues liquimur in lachrymas!

5

Carmina debentur lachrymis, lachrymaeque sepulchris,

      Debentur functis luce sepulchra viris.

Huc huc et Charites properent, Phoebique sorores,

      Quaeque colunt fontem numina, quaeque nemus.

Huc, inquam, properent, elegisque furentibus ornent

10

      Busta sepulchrali semper alenda face.