Teofilo Folengo varium poema, 38

Reference basis text: C. F. Goffis, 1958

Editing of the digital edition: Daniela Marrone


38. tumulus Fambroniae Castelionaeae,
quae matrem alloquitur

Heus mater, satis haec fleta ossa, diutius atrum

      It funus, quam quod Christicolam deceat.

Ne geme, neu tanti facias, quod morte fefelli

      Mortalem, aeterno quo fruerer, thalamo.