Teofilo Folengo varium poema, 7

Testo base di riferimento: C. F. Goffis, 1958

Cura dell'edizione digitale: Daniela Marrone


7. iocus de scabie omnium morborum pessima

Pelion, et vastum iaculatus Iuppiter Ossam,

      Iusserat aeterno monte Typhoea premi.

Vtque suo prudens iam illo ex tempore regno

      Prospiceret, miserum nos iubet esse genus.

5

Quippe superba iterum mens nostra invaderet astra,

      Ni iuga sub duro verbere dura ferat.

Pandoram genuit; quae formosissima Divum,

      Multiplici evasit dote puella simul,

Et simul adlabens nigri Cocytidos urbem,

10

      Omnigenam nobis attulit inde febrim.

Tantaleo de fonte sitim diffudit, ut hydrops

      Aestuet ad liquidas, quo mage potat, aquas.

Sysiphiis alii torquentur viscera saxis,

      Atque alii titia discruciantur ave.

15

At nulla elanguent graviori corpora morbo,

      Quam quae per scabiem rumpimus ungue trucem.

Ipsa quidem spuma est, quam eructat Cerberus, aut quam

      Lurida surrecto crine Megera vomit.

Non mihi quis iactet pestem, quae gallica dicta est,

20

      Quaeve aegros tentat glande tumente pedes.

Quisquis pruritu informi, scabieque laborat,

      Omne quidem se se credat inisse malum.