Teofilo Folengo varium poema, 2

Reference basis text: C. F. Goffis, 1958

Editing of the digital edition: Daniela Marrone


2. de seipso

Quae quondam, fateor, docili mihi floruit aetas,

      Magnificum poterat laudis adire iubar.

At mens decipitur iuvenum, quae lubrica saepe

      Vnde decus poscit, dedecus inde refert.

5

Cum mihi praeteritae subeunt insomnia vitae,

      Tam pudet, ut pudeat non puduisse satis.

Infelix tamen ipse minus fortasse viderer,

      Lusissem varios si sine dente modos.