Giuseppe Sporeni carmina 3, 51

Testo base di riferimento: Maria Alessandra Romanelli, tesi di laurea Università degli studi di Padova, 1979-80

Cura dell'edizione digitale: M. Rossi


51. ad Silviam peregrinari cupientem elegia II

Tu ne procellosum poteris transcendere pontum,

      Silvia, et Eoos puppe secare sinus?

Tanta tibi cura est externas quaerere terras

      Atque peregrinas, stulta, videre domos?

5

Aspice surgentes adverso flamine ventos,

      Aspice iam tumidum fluctibus Oceanum,

Praeterea fuscum nigra caligine coelum,

      Vt fremit insanis concitus Eurus equis:

Silvia, num rapidis audes te credere ventis?

10

      Audes irato credere vela mari?

An quia formosa es nullos tibi, perfida, ventos,

      Non quoque Neptunum posse nocere putas?

Non tibi Neptunus, Triton Glaucusve noceret,

      Non te Aquilo, non te laederet ira Noti:

15

Illi namque solent pulchras servare puellas,

      Hos quoque Amor duris fixit arundinibus.

Testis erit virgo saevis redimita colubris

      Ora, fuit cuius sanguine factus equus,

Et quae Circaeo vitiata est gramine Scylla,

20

      Scylla, procellosi nunc maris unda minax;

Rapta serenato necnon Aquilone puella

      Dum negat irato succubuisse deo.

Hi quoniam duri sensere Cupidinis arma

      Praebent formosis aequora tuta choris.

25

Tu si plena cupis dare vela per aequora, pontus

      Condet harenoso littore murmur aquae

Et tibi Neptunus pariter ventique favebunt,

      Ducet ad optatos te Boreasque sinus.

At tua Nereides optabunt fata puellae,

30

      Illae formosas perdere saepe solent:

Hoc docet aurato quae lata per aequora dorso

      Addidit insanis nobile nomen aquis.

Vix medias undas virgo fluctusque tenebat

      Phasiacae tendens littora nota plagae,

35

Cum praeceps mediis pelagi timida incidit undis.

      Traxit eam sub aquis invida Leucothee,

Admirata decus formae vultumque genasque

      Labraque purpureis invidiosa rosis

Necnon fulgentes spaciosae frontis ocellos

40

      Quaeque sacros possent flectere membra deos.

Aureus hanc Phrixumque aries duxisse per undas

      Dicitur atque humeris sustinuisse duos

Et cupiisse ambos, sed non potuisse puellam

      Ducere ad optatos per freta longa sinus.

45

Tu quoque si rapido committes vela profundo,

      Silvia, Nereidum laedere turba volet:

Nam minor Argivis non est tua forma puellis

      Ob quam nostra premit pectora saevus Amor

Et nostrum dura transfigit arundine pectus

50

      Atque mea ardenti percutit ora face.

Ipse libens pro te patior quaecumque: sed ecce,

      Silvia, me miserum linquere saeva paras.

Tu ne cupis Rhodon aut bimarem lustrare Corinthum

      Aegeique sinus Ioniique maris?

55

Longa via est equidem et caecis fecunda periclis:

      Vix hoc bis puppi nauta redibit iter.

Quare, age nobiscum pulchram exercere iuventam,

      Silvia, non aequor puppe secare velis.

Caeruleas alius feriat remo aequoris undas,

60

      Quicumque Eoas optat avarus opes:

Nos ambo dulces una capiamus amores,

      Donec Mors in nos horrida falce ruet.