Giuseppe Sporeni carmina 1, 16

Testo base di riferimento: Maria Alessandra Romanelli, tesi di laurea Università degli studi di Padova, 1979-80

Cura dell'edizione digitale: M. Rossi


16. de divo Ioanne Baptista

Cessent antiqui Phoebi celebrare poetae

      Numina vel falsi saxea monstra Iovis,

Aurea nec laudent Capitolia, Terminus unus

      Cum Iove ubi colitur. Pagina vana, tace;

5

Effer Baptistam super ardua sidera divum.

      Hic clarus tantis laudibus esse meret

Qui, dum vita data est, solis in saltibus asper

      Vivebat, rigidos nec metuebat apros

Nec fulvi horrescens trepidabat hic ora leonis,

10

      Igne Iesuaeo sic calefactus erat.

Quin etiam ut Christo serviret in urbe parentes

      Divinos liquit tactus amore Dei.

Hoc facere assuevit cum vix compleverat aevi

      Lustrum: consimi1is quis puer huius erit?

15

Iccirco ignoro quibus illum laudibus aequis

      Decantem aut cantus quod queat esse caput.

Quomodo divinum potero laudare Ioannem

      Cum tenue ingenium sit mihi et ars tenuis?

O utinam possem bombis aequare Maronis

20

      Hunc versum aut elegis, candide Naso, tuis!

O aut gustassem teneri modo dulce Philetae

      Flumen ut hunc quirem carmine ferre deum

Cui me devinctum fateor, quia fundere numquam

      Ante Deum gratas desinit ille preces.