Francesco Pittiani epigrammatum libellus, 84

Reference basis text: Marina Bossotti, tesi di laurea Università di Trieste, 1971-1972

Editing of the digital edition: Barbara Zlobec


84. ad rosam dono ab amica habitam

Dic, rosa, formosae gratum mihi munus amantis

      Dic age, sis cuius gloria tanta soli?

Non biferi similem genuere rosaria Paesti,

      Nec talem Hesperidum pensilis hortus habet.

5

Terra ferax potuit non hunc producere foetum,

      Nascitur haud fruges tam praeciosa luto,

Sed dominae e gremio primum deduxerat ortum

      Hoc fructu vernat blanda papilla sinu.

Lactea sic renitet niveo suffulta rubore,

10

      Vt facile constet quo sit adulta loco;

Autumo sed potius quod eam peperere labella

      Quae miro reserant ordine dentis ebur

Cynnama sic redolet, sic Indum fragat Amomum,

      Sic magis exhalat quam Saba quicquid olet.

15

Sic spirat quod Arabs transmittit rure beato,

      Vt genitam dicas ore puella tuo.

Nulla lacerna magis Tyrio splendescit aheno,

      Nec magis Idalio flore rubescit ager;

Pulchra nec Eoi tantum nitet aura lapilli

20

      Pectora qui nostrae candida plectit herae.

Gauderet Cynarae procumbere filius esset

      Si flos iste sui sanguinis alma Venus.

Mortis Amyclidae gratissima poena fuisset

      Hac si Phoebe rosa concaluisset humus,

25

Mallet in hanc verti quondam Telamonius heros

      Quam velit Aeacide tela habuisse ducis.

Non potuit quicquam mihi plus contingere gratum

      Non data si nobis aurea massa foret.

Victor eras si istud donasses Coeus Acanthi,

30

      Implessesque tuum sed sine fraude torum;

Non vidua ingemeres vivo Medea marito,

      Aesonidae dono si fores usa meo.

Hanc magis optasset quam Phrixi nobile vellus,

      Quam te cum regno graminibusque tuis.

35

Non hanc nocturna resecavit falce puella

      Luce sub incerta cum tacet omnis ager,

Sed lucente die niveo mea vita rescidit

      Morsu, quo crebro sanciat ora mihi.

Dum fruor hac nullas foliati quaero tabernas

40

      Nec mihi condita in pixide gratus onyx,

Ast alii studeant ditem sibi quaerere nardum

      Vt sibi servetur triste cadaver humi.

Balsama post mortem tantummodo corpora servant,

      Haec hominis vitam servat odore rosa,

45

Nam quando olfacio nostrae monimenta puellae

      Hoc mihi quis credat, me neque posse mori.