Lorenzo Gambara de navigatione Christophori Columbi 4, arg.

Argumentum

Quattuor egressus ratibus, nova iussa facessit:

Occiduum ad solem excurrit, confinia Cubae

Lustrat et laeva Guanassae ad littora tendit.

Mox Quiriquetanam vento petit, inde per altum

5

Xaguaram tetigit. Quiqueiaque arva revisens,

Hispanas tandem fessus remeavit ad oras.