Francesco Pittiani epigrammatum libellus, 75

Testo base di riferimento: Marina Bossotti, tesi di laurea Università di Trieste, 1971-1972

Cura dell'edizione digitale: Barbara Zlobec


75. ad fundum

Ocelle iugerum, atque floscule agrorum,

Mi funde, funde copiosior Hybla,

Solove mavis Apulo, per omnes te

Deos praecor, per quicquid est tibi cordi.

5

Meus labor si umquam extitit tibi gratus,

Quem in te tuli quemque in dies feram sponte.

Sic laeta semper sis tibi caeres flava.

Sic dira numquam te ulla verberet grando,

Sic te gravet nil aestas: illa lux nostra,

10

Illa ipsa nostra lux serenior luce,

Quom istuc feret sese, te ei offeras totum,

Illi nuces tradas et integram messem,

Poma omnia et si habes quid illecebrarum,

Ineptiarum, lusum, iocorumve,

15

Id explices totum puellulae nostrae:

Quin huic recludito intimum sinum: verbis

Meisque dicito quod amplius non sum

Amare eam potis, neque umquam ero posthac.

Quom improbe, ah nimisque perdite dudum

20

Amando, amorem absumpserit meum totum,

Omnesque amandi exhauserit mihi vires.