Francesco Pittiani epigrammatum libellus, 63

Reference basis text: Marina Bossotti, tesi di laurea Università di Trieste, 1971-1972

Editing of the digital edition: Barbara Zlobec


63. de physico

Hemitrithaeus habet dum me male physicus, inquit

      Me stitici durum solvere ventris onus;

Protinus accedo, quaerens catapocia, pruna,

      Molliat et quicquid lubrica membra viri.

5

Pharmacopola petit condita pyxide nummos

      Mille, suum tanti quis rogo stercus emat?