Francesco Pittiani epigrammatum libellus, 62

Reference basis text: Marina Bossotti, tesi di laurea Università di Trieste, 1971-1972

Editing of the digital edition: Barbara Zlobec


62. aliud

Alitis annosae Pulex transgressa senectam

      Concidit, a caro Pulice rapta suo.

Ah gemino occubuit fato: quum livida vultu

      Templa lacessebat, tum neque viva fuit.

5

Porcia quem sumpsit nil Bruto profuit ignis.

      Quem iuvat Evadnae morte secuta virum?

Verum erit hic morti Pulex obnoxius, illa

      Bis moriens pro se, et coniuge functa fuit.