Francesco Pittiani epigrammatum libellus, 28

Reference basis text: Marina Bossotti, tesi di laurea Università di Trieste, 1971-1972

Editing of the digital edition: Barbara Zlobec


28. de aquatili ave hamo capta

Romulidum memorant monimenta fuisse retentos

      Visco ursum, tigrem, rhinoceronta, lupum.

Quid mirum? Tacitis dum instat piscator in undis,

      (Vidimus) in hamo capta pependit avis,

5

Piscator fit avem capiens anonymus, auceps

      Piscatorque simul; neuter, an alter erit?