Francesco Pittiani epigrammatum libellus, 21

Testo base di riferimento: Marina Bossotti, tesi di laurea Università di Trieste, 1971-1972

Cura dell'edizione digitale: Barbara Zlobec


21. ad eundem

Quaenam carmina sint magis probata,

Aut arguta magis, magisque docta,

Flacce, seu tua seu illa Martialis,

Si tu scire cupis, scies: quod ista

5

Iam sunt quam illa probata, docta non plus,

Non arguta minus, sed omnia aequa.

Es tu tam similis, sed inter illos

Vt sint tam similes nec inter ipsos.