Francesco Pittiani epigrammatum libellus, 18

Reference basis text: Marina Bossotti, tesi di laurea Università di Trieste, 1971-1972

Editing of the digital edition: Barbara Zlobec


18. ad Fabium

Me rides proprio quod non assurgo parenti,

      Quom praeceptori surgere sim solitus.

Dic mihi uter melior? Corpus pater induit, ille

      Ast animum: longe sanctior est animus.

5

Tu praeceptori nec patri assurgis eunti,

      Non praeceptorem plus genitore colis.