Francesco Pittiani epigrammatum libellus, 10

Reference basis text: Marina Bossotti, tesi di laurea Università di Trieste, 1971-1972

Editing of the digital edition: Barbara Zlobec


10. ad Gallicum

Gallice quom loqueris tendis digitosque retendis,

      Nec verbum profers quin digitis remiges;

Sic loquitur magis ore manus et si dextra peribit,

      Gallice manchus eris, Gallice mutus eris.