Francesco Pittiani epigrammatum libellus, 9

Reference basis text: Marina Bossotti, tesi di laurea Università di Trieste, 1971-1972

Editing of the digital edition: Barbara Zlobec


9. eiusdem aliud

Quem Mavors velit esse suum quoi tradat habenas

      Hesperia, et dicat Martia Roma ducem,

Ah cecidit minime maturis raptus ab annis,

      Dum innumeras plagas invida turba dedit.

5

Dum vixit, Caesar maior fortasse fuisset,

      Dum periit, quanto dic mihi maior erat?