Francesco Pittiani epigrammatum libellus, 4

Reference basis text: Marina Bossotti, tesi di laurea Università di Trieste, 1971-1972

Editing of the digital edition: Barbara Zlobec


4. ad Agatham

Agatha te toto nihil est furacius orbe,

      Te nihil est una spurcius urbe tua,

Quicquid conspicies, furaris, devehis, aufers;

      Non ubi sis quicquam tutius esse potest.

5

Es mendax, eadem fera, perfida, moecha, gulosa;

      Nomen conveniens non tibi pone tuum.

Ponere si nolis saltem velis esse modesta

      Hoc nisi conveniens denique nomen habe.