1. Ad Molsam parantem D. Augusti Sepulcrum
Instaurare
Haud dubium est vates quondam fovisse benigne
Augustum, vates non minor ille suis.
Nemo tamen maiora tulit, nec istius uno
Virgilio, docet hoc Principis ingenium.
5
Praeterea est semper Musas veneratus in armis,
Ipsa suum tenuit Calliopea locum.
Quid mirum est igitur quod tu divine Poeta,
In quo Virgilii mens micat, atque animus,
Tam pius Augusti reparas monumenta, et honori
10
Vis redeant prisco diruta busta Dei.
Maxima laus haec, et solum te digna, decebat
Te servare istis unice Molsa sacris.
Maxima laus haec est, tumulum pietate reponi,
Non alia credas, quam voluisse tua.
15
Hippolytus iam Molsa tuus cum Caesare gaudet,
Tertius ingeminat verba secunda Maro.
Felices umbrae, mo... at felicior es tu,
Per quem sanct..... restituetur honor.