Francesco Maria Molza elegiae 4, 4

Testo base di riferimento: M. Scorsone, Rossana Sodano, 1999

Cura dell'edizione digitale: Daniela Marrone


4. ad eundem

Monstra quot Herculeis olim tremefacta sagittis

      Strataque victrici disperiere manu,

Horrida tot livor se se in miracula vertit,

      Cuius felle mihi tempora quaeque madent.

5

Aptior hic Hydra miseris aspergere virus

      Sibilat, et tortis flexibus arma parat;

Nunc fremit ore leo, tetris nunc rictibus atrox

      Latrat, tergeminum dixeris esse canem.

Huic rabies stimulos diro sub pectore versat,

10

      Immanes pressit quae Diomedis equos.

Quid Caci referam vultus turpesque rapinas?

      Sanguineoque voret quas ferus ore dapes?

Hunc semel aspicias, Strophadas vidisse putabis

      Harpyias novit haec quoque terra suas.

15

Quis deus hanc pestem nostro procul orbe releget

      Aut Stygiis damnet, maximus ultor, aquis?

Tu mihi, tu coelo nomen qui ducis ab alto,

      Et genus, hac etiam laude superbus eas:

Dis genite Alcida, virtus quo praeside surgit

20

      Itala, et amissum non sinit esse decus,

Non levis haec fuerit, strato ni corpore in uno

      Herculeis pigeat laudibus ire parem.

Tunc mihi Musarum liceat secreta petenti

      Perpetuo Aoniis invigilare choris,

25

Teque super, meminisse olim quae funera victor

      Ediderit, stricto dum furit ense pater,

Spreverit utque minas, et magni fulmina Iuli,

      Romano qui tum praeerat Imperio.

Mox Venetum aggrederer classes, infectaque tabo

30

      Flumina, et evinctos bracchia capta duces,

Cum caput Eridanus viridi pater extulit antro,

      Captivas cernens tendere vela rates,

Et patriae Alfonsum memorem virtutis, in arma

      Irruere, et canis spargere tela vadis:

35

Aerea depressis volvuntur rostra carinis

      Et per victrices fracta vehuntur aquas.

Aurea sydereo plaudit Ferraria vultu

      Et spoliis onerat templa superba novis,

Effossi pendent clypaei, telisque petita

40

      Exornant postes principis arma Dei.

Herculis hinc addunt laudes, pugnataque bella,

      Et magni pariter facta canuntur avi:

Vt quondam patriae steterit pro moenibus urbis

      Ille idem ingrueret cum ferus ore Leo,

45

Fuderit utque acies densas, atque arva cruore

      Sparserit, et Venetas fregerit altus opes.

Ipse gerens galea cinctam serpentibus Hydram,

      Hadriaca edocuit spernere tela Padum.

Has ego ne ad metas possim contendere, livor

50

      Obstat, et admissos aequore terret equos.

Eia age, Pieridum quo nam tibi cura recessit?

      Quove abiit longae posteritatis amor?

Huc huc flecte aciem, et sortem indignatus acerbam

      Seminecem vitae restituisse velis:

55

Sic tuus ante annos implens iam vota parentum

      Pulcher avi superet te duce facta puer,

Teque unum ante omnes primis miretur ab annis,

      Et se patre satum qui tulit astra sciat.