Lorenzo Gambara de navigatione Christophori Columbi 2, arg.

Argumentum

Carpit iter rursus, Caribum perlabitur oras,

Quiqueiam accedit: sociorum hic funera deflet,

Liberat Hoiedam obsessum; cum fratre tyrannum

Caunoboam capit, Hispanam rediturus ad aulam.

5

Committit fratri imperium, regemque revisit,

Inde abit atque alias perquirit in aequore terras.