Lorenzo Gambara de navigatione Christophori Columbi 1, arg.

Argumentum

Fernandi imperium exequitur Ligur: aequora puppe

Conscendit triplici, solvens a Gadibus; oras

Ad Fortunatas classem primum applicat, inde

Guananaim. E Cubae mox tempestate repulsus

5

Littore, Quiqueiam venit; Oceanoque remenso,

Hispano regi inventas edisserit urbes.