165.
Quidam nec minimo, Poeta naso,
Nec sana satis eruditione,
Incerto genitus miser parente,
Gressu Flaminiam terit superbo.
5
Nec se quam sequitur gravis Quiritum
Frontis percipit improbus querela.
Illi scilicet exfututa coniux,
Verum insulsior omnibus puellis,
Quam nunc fex populi procax fatigat,
10
Seu mater pretio parata parvo
Aegri carnificis torum subire,
Hos addunt animos proterviores.
Me carpit clam igitur, measque nugas
Vix assis putat esse faciendas:
15
At carpat licet usque et usque et usque,
Assis nec faciat nihil laboro.
Quicquid vult potius Cynedus excors,
Quam nobis iterum suos amores,
Quos ludit calamo nimis cacato,
20
Fessis auribus ingerat misellus,
Ipsis vel ratibus parum ferendus,
Quae flavi prope Tybridis retentae
Litus sordidulis vadis quiescunt.