140.
Sanguineos magnae pueros duo lumina Romae,
Par quibus in toto Sol videt orbe nihil,
Depereunt, Latiaeque nurus, iuvenesque senesque,
In mediis ardet Tybris et ipse vadis.
5
Tanguntur Superi invidia, Ganymede quod uno
Astra micent, iactet Roma superba duos.