Convenevole da Prato regia carmina ad Robertum Andecauensem, 87

Testo base di riferimento: C. Grassi, 1982

Cura dell'edizione digitale: S. Di Brazzano


87.

Ego sum descripta merito tripliciter

Atque circunscripta debito feliciter,

Purgo nam delicta que nocent atrociter

Et doceo dicta que prosunt veraciter;

5

Docens, naturalia detego secreta,

Factaque moralia sancta et faceta,

Et rationalia rerum artis leta,

Ac spiritualia, quorum non est meta.

Virtus fit purgata sordibus et vitiis,

10

Lux est vacuata tenebris exitiis:

Cerno cum mundata esse cunctis noxiis,

Curanda mox grata sunt cunctis delitiis.

Stimulo purgari monstro conscientie:

Iste qui sanari vult se negligentie

15

Sompno piget stari, nec concupiscentie

Neque vi armari sinat se nequitie.

En: illustro mentes intellectus radiis:

Sint amissa flentes virtutis remediis,

Dimissa censentes Domini presidiis,

20

Promissa querentes plena summis gaudiis.

Et inflammo cordis arcem cum igniculis

Meis ultra sordis, ne sit locus maculis

Cuiusquam discordis litis sive iaculis,

Set domus concordis pacis claris oculis.

25

Meditari bona doceo set animas,

Et orare dona delitias intimas:

Contemplandi prona lux fit opes optimas,

Que capit persona nuptias legiptimas.

Anima unitur Deo nam altissimo,

30

Cum pura sentitur a Sapientissimo:

Iubilus auditur osculo dulcissimo

Cum sponso potitur suo suavissimo.

Dum hic osculatur oris sui osculo,

Sponsa delectatur ylari oraculo

35

Quo eam solatur sponsus quem in speculo

Cernit, dum moratur carnis habitaculo.

Resoluta domo, carnea fit visio

Certa: tunc est homo alter in hospitio

Dei, atque pomo fruitur propitio.

40

Hec que tibi promo sunt inmensa pretio.

Set tu bene nosti esse vera certe:

Ideo scis hosti non grata, Roberte,

Neque viri pesti dulcia inerte,

Cuius sensus testi flamme sunt aperte.