94.
Lilia, et os longo contextos ordine flores
Miltiadis virgo composuere manus,
Vnde tibi nexis intendat torquibus aras,
Et reddat sanctis annua tura focis.
5
Tu quae in honore tuo supplex, et puriter egit,
Accipe, neve aliis esse minora puta.
Pro quibus ut prolem serves rogat ille paratam,
Quae tibi nunc vacua est sola relicta domo.