Francesco Maria Molza varia, 69

Reference basis text: P. Serassi, 1747

Editing of the digital edition: Michela Naccari


69.

Qua tibi surgentes arcus, pictaeque columnae

      Publica testantur gaudia, magne Pater,

Aequabunt olim caelo se immania saxa,

      Nobile Pyramidum quis sileatur opus,

5

Consignata notis aeternum grandibus, ut sit

      Vnde sibi reges post documenta petant.