40.
Pasquilli ad saxum faciles concurrite Nymphae,
Mentula cui vestris usibus apta riget,
Quae non ramorum possit frondente corona,
Tota nec obtenta delituisse manu.
5
Vos igitur properate nurus, properate puellae,
Eventus sunt haec non mala signa boni.