Convenevole da Prato regia carmina ad Robertum Andecauensem, 81

Testo base di riferimento: C. Grassi, 1982

Cura dell'edizione digitale: S. Di Brazzano


81.

Omnipotens potentia etterne maiestatis,

Tu, Deus, sapientia superne veritatis,

Et ardens diligentia interne bonitatis,

Virtus, beatitudo thesaurus gratiarum,

5

Inmensa plenitudo, vultus delitiarum,

Et summa pulcritudo sublimium formarum,

Lumen a quo descendit omnis intelligentia,

Et mea, que ostendit omnis que fert scientia,

Per me quicquid accendit a tua refulgentia:

10

Digneris quare, lux nunc fulgora creatrix,

Et rerum satrix mirabilis alma, beare

Vota precum, quarum scis esse fidelia digna,

Iustitie signa, nostri documenta, tuarum.

Protege personas regales, aurea prolem

15

Lilia, ne molem subeant, horumque coronas.

Felices sistant fac, quesumus, utque polorum

Rectores illorum, quia, que mala demonis instant,

Te sine conatur proba queque scientia frustra

Vincere per lustra contra si cuncta feratur.

20

Audi, summe Pater, te deprecor, aspice natas

Nocti pene datas, ego quarum sum pia mater.

Mundus agit fraudes; fantastica dicor ab illo,

Eius vexillo recipit versutia laudes.