Francesco Maria Molza varia, 24

Testo base di riferimento: P. Serassi, 1747

Cura dell'edizione digitale: Michela Naccari


24. trimetri omnes

Postquam Deorum permissu urbem pristinae

Tranquillitati restitutam cernitis,

Et nos otio tandem illorum ductu frui;

Nec non sermonis quae iam exciderat, dignitas

5

Penitus iamdudum instaurata est, per Iovem

Videri indignum potuisset, Comoediam,

Qua sic affectos maiores nostros aiunt,

Aeque ut nulli studuerint quondam illi rei,

Ad vos tamen longo postiliminio gressum adhuc

10

Non retulisse, et vestros non rediisse ad lares.

Quapropter Dis omnibus auspicibus, haec quoque

Eodem incedens cultu quo suevit prius,

Vos tandem invisit, spectatores optumi,

Soccos, pallam, nec non subligar agnoscite;

15

Pudoris ne forte illam oblitam pristini

Putetis. Congressu quod si primo parum

Probabitur iudicio doctarum aurium,

Reformidat quas semper non iniuria;

Illi ut vos ignoscatis, aequum censeo, nunc

20

Nam dudum terra infeliciter propria errat procul,

Item quod multis usu ve.......dit.

Ne tamen ipsam floccifacere quisquam audeat,

Terentianam Eunuchum huc prudens attulit,

Qua freta vestram sibi mox benevolentiam

25

Restitutum iri arbitratur, tantum et fore

Vt per vos animorum sumat, pro certo haec

Vt communi qua nunc omnes lingua utimur,

Suo demum uti posthac sibi iure liceat,

Interea spectatores animum advertite.

30

Tum meretrix si qua in proscenio sessitat,

Procaces, edico, oculos cohibeat, statim

Ne vos ab capiundo argumento hoc avocet;

Nam qui principio argumentum prudens tenet,

Is sane totam Fabulam, ut vos nostis, tenet.

35

Lungam ego spectatores permensus viam

Ad vos tandem Nautae ornatu, non Prologi

Advenio, pedibus nequaquam fretus meis,

Nec his, quis unusquisque vestrum innititur,

Sed quibus in hunc portum saepius commeant

40

Suas ut vendant cives, mercimonias.

Ac ne gestamen hoc admiretur quispiam,

Quo tempus utrunque involutus prodeo,

Navigatione is me non semper prospera

Vsum intelligat, factoque norit maris

45

Impetu, ut misero de vento statim caput

Condoluerit, qui dolor omnis vehemens licet

Vestro congressu sic nunc lenitur tamen,

Sedulitatis ut pigeat minus me meae.

Vos rursus adventus ne mei taedeat

50

Faxo, omnibusque, ut potero, curabo modis,

Vt salvum me advenisse gratulemini.

Sed o per deos oro, vobis Iuppiter

Si eligendi potestatem concesserit,

Vt quicquid quis dixerit, id paratum fiet,

55

Quae nam tandem vestram esse .....io?

Statis; at etenim tacentibus vobis mihi

Omnem rem ordine iam nunc ariolari libet,

Nempe vos quibus haec largo sinu difluit

Lacerna, et nitidis unguentis humet caput,

60

Reginas in concubinatum, credo, dari

Postulabitis, aut pueros forte ingenuos.

Ad rem vero si fuerit quis paulo avidior,

Auri montes quos condat, continuo petet,

Formam alius, vires alius, vel prudentiam,

65

Senectam nemo, aut morbos, famemve expetet,

Aberret prorsus cunctis ni ille sensibus;

Verum longe maiora, et quae in vestram sient

Rem magis apporto, spectatores optumi,

Devictam auspiciis scilicet iam Caesaris

70

Africam, et rursus maria infecta sanguine

Punico, et Neptuni late sparsum gregem,

Oras aequoris se se abdidisse in ultimas,

Hoc animis aequis si ut par est perpenditis,

Et quam erga Italiam se se illa tellus habeat,

75

Quamque nunc vobis pugnandum esset cominus,

Quod ignorare .........em arbitror,

Profecto hinc vobis constitutas opes,

Hinc partam tranquillitatem, hinc otio locum

Factum, et deliciis, dubio cernetis procul.

80

Ergo illum curru mox sublimem candido

Cernetis sacra laetum incedentem via,

Onustosque ipsos Reges catenis trahi,

Quorum dein spoliis ornentur sacra.

Interea omnes vos ob tam laeta nuntia,

85

Et magnum imperio huic vestro decus additum,

Ad ludos frequentes convenire par est.

Et quam Di omnes approbarunt victoriam

Laetitiis, vultu, plausu atque animo prosequi,

Deamque ut sit perpetuo Caesaris comes

90

Noctes et dies votis precari omnibus.

Sed eccum foras exit, qui ornatu scenico

Pulchram iam vobis aliquam afferat fabulam,

Silentium nam facere omnes sibi imperat.

Ego multa quae dicenda mihi supererant,

95

Peracta memor mox fabella, prosequar.