23.
Quis tandem nostrae dignetur murmura avenae
Ausonios Alfonse inter celeberrime Reges?
Et mihi nunc primo perstant quae in limine segnes,
Nec solitis audent choreis se credere, tuto
5
Hospitio excipiet Musas, opibusque iuvabit?
Tanta ne nos veterum ceperunt taedia laudum,
Atque adeo antiqui pertaesum est undique moris?
Illa olim ut divum cecinit quae fistula amores,
Quae somno Nymphas totiens viduavit agrestes,
10
Induxitque novas muscosis fontibus umbras,
Nunc obducta situ lateat, tenebrisque profundis
Abdita, ludibrio pereat ventisque, ferisque:
Atqui Dircaeo fuit haec carissima vati,
Cum caneret silvas, Actaeoque ex Aracyntho
15
Duceret auritos lapides, atque adderet urbi
Saxa modis inter se se coeuntia miris.
Ipse etima hac tanto Venerem devinxit amore
Assyrius puer, oblito dum luderet arcu
Inter oves: ut nulla illos divulserit unquam
20
Vis fati, non ipsa aevi longinqua vetustas
Mutarit: niveos sed quamvis saucius artus
Occidat aeterno devinctus lumina somno,
Non tamen ille tuis procul, o Cytherea, papillis
Secubat, aut absens vanos deplorat amores:
25
Agrestis tantum potuerunt sibila cannae.
Sed nunc ut versi mores, ut nulla priorum
Simplicitas remanet, sordent ut munera vestra
Pierides, nec priscus honor numerique, iocisque.
Pro numeris crevere doli, pro carmine lites,
30
Iurgia pro calamis et amor sceleratus habendi.
Per terras hinc rara deum vestigia pulvis
Flavus habet, nostros hi nempe invisere coetus
Turpe putant, spretos renuuntque insistere saltus.
Parcite apes pingui procedere longius alveo,
35
Nequicquam in tenera rorem depascitis herba,
Immunes nam vestra sedent ad pabula fuci.
Vos tamen o faciles, toto vos pectore Nymphae
Accipio, et tristi procul ambitione repulsa
Munera vestra sequor, contentus vivere parvo,
40
Et Regum mensas dapibus postponere inemtis.
Nec mihi Pyramidum placeat tam cultus, et altae
Vrbis honos, caelo quam pulchra Semiramis aequat,
Quam spissae nemorum ramis frondentibus umbrae,
Laetaque et irriguis manantia fontibus antra.
45
Vobiscum modo sim, Reges sub paupere tecto
Despiciam, et cunctis mihi ditior esse videbor.
Felix quem placido tandem pia numina vultu
Aspicitis, silvasque inter saltusque salubres,
Garrula qua molli decurrit gramine lympha,
50
Excipitis fessum, et dulci recreatis in umbra.
Illum non sanis evertent sensibus herbae
Quaesitae ad lunam, dirae non murmura sagae,
Horrida nec saevae mutabunt pocula Circes.
An vero haec Alfonse ingens si saecla priorum
55
Degenerant oblita decus, nec carmina curant,
Musarum quicquam nobis sit numine maius?
Obliquis mondum sua per vestigia currens
Signorum effetis defecit viribus ordo,
Nec mutata suos requierunt sidera cursus.
60
Infensas acies rursum decernere ferro
Accendet Mavors, et erunt etiam altera bella,
Et setis iterum galeae spargentur equinis,
Ferratoque ensi cedet iam vomeris usus,
Crinibus effusis Phrygii prope flumina Xanti
65
Errabunt trepidae natorum funere matres,
Et iuncti biiuges rapient per gramina currus.