Francesco Maria Molza varia, 14

Reference basis text: P. Serassi, 1747

Editing of the digital edition: Michela Naccari


14.

Vos mecum Hetruscis Nimphae requiescite in arvis,

      Aonii colitis quae nemora alta iugi.

Hic ubi frondosam vitis rara occupat ulmum,

      Quae viridem patulo tegmine opacet humum;

5

Sunt tenerae gregibus herbae, sunt pabula nota,

      Discurritque sonans quae levet unda sitim.

Pascere neu quenquam per gramina laeta capellas

      Mox pudeat, superi dulcia rura colunt.

Rusticus antiquis primas sibi fecit in agris,

10

      Quo consumat iners otia tuta, casas.

Dicitur et niveas qui custodisse iuvencas

      Admeti, vestrum pars bona Phoebus erat.

Aut Deus est, cuium pecus has cogemus in umbras,

      Aut quid sit, certe numen habere puto.

15

Nam quid id est? tacitae mentis vigilantibus hausit,

      Quae natura negat sensibus, ille oculis.

Tempora qui gratae peragit secura quietis,

      Dum, quae nocte videt, luce oriente docet.

Semina terrarum, et magni primordia mundi

20

      Ex nihilo in nihilum posse redire canit.

Vnde genus nobis, defectaque corpora filo

      Edocet, aeternis vim facere ausa Deis.

Vnde nives, quique astra regit, quae murmure venti

      Praelia terrifico per mare saeva movent.

25

Sol quoque cur tenebris obductis volvitur atris,

      Menstrua quid crescat, deficiatque soror.

Interea in numerum ludunt Dryadesque puellae,

      Nec fures metuit molle pecus celeres.

Tangere ne ulla mei potis est vos cura? salutem

30

      Ipsa dari cupiunt arva benigna sibi;

Nam si forte vagae pereant sine duce capellae,

      Contrahet aeternum maxima damna seges.

Carmina per dulces adimas resonantia versus;

      Debita non reddet semina tristis ager.