Giuseppe Sporeni carmina 3, 42

Reference basis text: Maria Alessandra Romanelli, tesi di laurea Università degli studi di Padova, 1979-80

Editing of the digital edition: M. Rossi


42. Lycon pastor in lupum

Flava Nape flavos hederis collecta capillos

      Hirsutas ibat figere certa feras,

Cum Lycus, umbrosae recubans sub frondibus orni

      Qua vomit epotas rupe Timavus aquas

5

Palluit et totos accepit virginis ignes

      Et gemuit Paphio saucius ora deo.

At virgo certis Hecates addicta pharetris

      Sprevit amatoris turpia vota sui:

Tabuit hic saevoque iecur deperditus igne

10

      Fit lupus et nomen triste Lyconis habet.