Francesco Maria Molza carmina, 38

Reference basis text: M. Scorsone, Rossana Sodano, 1999; P. Serassi, 1747

Editing of the digital edition: Daniela Marrone, Michela Naccari


38. de Venere, relicta Cypro,
sedem Venetiis deligente

Eductam caelo mediis e fluctibus urbem

      Dum spectat concha Cypria vecta sua,

Condita in aeternum flectens ad moenia cursum,

      Illo quo flammas ore ministrat, ait:

5

"Sum patriam mentita satis: vos littora Cypri

      Culta olim et nostris apta valete iocis".

Dixit, et infrenes medio in sermone iugales

      Abiungens, Venetis se Dea mersit aquis.