1.
Quale solet vitrei modulari ad fluminis undas
Carmen olor quando fata severa vocant,
Tale chely Seraphin plectroque insignis eburno
Ardua Parnasi dum iuga forte colit.
5
Carmine quo Dryades sicco pede, Naides udo
Perplaudunt choreas, capripedesque Dei,
Quoque immota diu tenuere cacumina quercus,
Flumina vel cursus continuere suos;
Quin etiam niveae compulsus amore iuvencae
10
A pugna taurus saepe retentus abit,
Et Nysum fugiens per devia Scylla furentem
Oblita est vitae consuluisse fuga,
Et Phoebus tandem secretis excitus antris
Suspensasque aures oraque aperta tenet.
15
Ecce modo ut digitis, modo pectine tangit eburno
Auratae Seraphin consona fila lyrae:
Obstupuit Phoebus numeris pellectus et arte,
Seque Iovis subito contulit ante pedes
Atque ait: "O genitor, cur coelo dignus et astris
20
Vt careat pateris nectare et ambrosia?
Audii ego et nostras tenuit concentibus aures:
O pater, o quale stillat ab ore melos!
Ille est ille, inquam, quem totus hon capit orbis:
Si non Phoebus eram, me esse velim Seraphin.
25
Quin etiam superum liceat mihi pace fateri,
Dignus cui cedat contio multa poli".
Tunc pater omnipotens precibus persuasus ab istis
Annuit, et nati sint rata dicta iubet.
Divino ecce igitur sunt fila resecta poetae
30
Et tanto tellus expoliata bono est.
Sicque choros inter Seraphin sedesque beatas
Accitus, nostras ridet et odit opes:
Auditi gemitus supra Garamantas et Indos
Ardentesque plagas, usque et ad antipodas;
35
Illum quin etiam Poeni ingemuere leones,
Hyrcanae tigres, Sarmaticaeque ferae;
Et nemora et sylvas posuisse cacumina fertur,
Et potu ac herbis abstinuisse greges;
Obtusaque acie conspecta errare sereno
40
Astra polo, ac aer, intremuitque mare.
At non ista queunt fatorum avertere legem,
Suprema heu quoniam stat sua cuique dies.
Donec erunt ignes arcusque Cupidinis arma
Dicentur numeri, culte poeta, tui.
45
Et quamvis rigidae sint cuncta obnoxia morti
Sola tamen virtus libera colla gerit.