Alessandro Guarini carmina 2

Reference basis text: S. Pasquazi, 1966

Editing of the digital edition: M. Sartor, 2023


Idem eidem

 

Si modo des nummos, Daniel praeclare, Parenti,

      Saepius ipse tibi carmina multa feram;

Nec tu mireris semper quod bina reportem:

      Namque uno libras tu quoque das numero.

5

Si posthac nobis dare multa nomismata pergas,

      Me quoque iam pudeat scribere pauca tibi.

Me tibi tecta patris cogunt persolvere grates

      Quod labor haec fecit surgere ad alta tuus.