Marco Girolamo Vida ars poetica 2

Reference basis text: R. Girardi, 1982

Editing of the digital edition: G. Della Pietà, 2015


Pergite, Pierides, natae Iovis; en mihi totum

Nunc fas venturis Helicona recludere seclis;

Inspirate animum. Templa ipse in vestra sacerdos

Sacra ferens iuvenes florentes mollibus annis

5

Duco audens durum per iter. Vos mollia, divae,

Si qua latent, vobis tantum divortia nota

Praesentes monstrate novosque ostendite calles

Quos teneam. Vos en omnis, vos Itala pubes,

Quae iuga sub nostris nunc tendit ad ardua signis,

10

Supplicibus poscit votis facilesque precatur.

Nam mihi nunc reperire apta atque reperta docendum

Digerere atque suo quaeque ordine rite locare.

Durus uterque labor, sed quos deus aspicit aequus,

Saepe suis subito invenient accommoda votis.

15

Altera nempe arti tantum est obnoxia cura

Vnde solent laudem in primis optare poetae.

Vestibulum ante ipsum primoque in limine semper

Prudentes leviter rerum fastigia summa

Iibant et parcis attingunt omnia dictis

20

Quae canere statuere. Simul caelestia divum

Auxilia implorant, propriis nil viribus ausi.

Quos ores autem non magni denique refert,

Dum memor auspiciis cuiusquam cuncta deorum

Aggrediare. Iovis neque enim nisi rite vocato

25

Numine fas quicquam ordiri mortalibus altum.

Nec sat opem implorare semel Musasque ciere:

Sed quoties veluti scopuli durissima dictu

Obicient sese tibi non superanda labore

Mortali, divos toties orare licebit.

30

Incipiens odium fugito facilesque legentum

Nil tumidus demulce animos, nec grandia iam tum

Convenit aut nimium cultum ostentantia fari.

Omnia sed nudis prope erit fas promere verbis.

Ne si magna sones, cum nondum ad proelia ventum

35

Deficias medio irrisus certamine, cum res

Postulat ingentes animos viresque valentes,

Principiis potius semper maiora sequantur.

Protinus illectas succende cupidine mentes

Et studium lectorum animis innecte legendi.

40

Iam vero cum rem propones, nomine numquam

Prodere conveniet manifesto; semper opertis

Indiciis longe et verborum ambage petita

Significant umbraque obducunt. lnde tamen ceu

Sublustri e nebula rerum tralucet imago

45

Clarius et certis datur omnia cernere signis.

Hinc si dura mihi passus dicendus Vlysses,

Non illum vero memorabo nomine, sed qui

Et mores hominum multorum vidit et urbes

Naufragus eversae post saeva incendia Troiae.

50

Addam alia, angustis complectens omnia dictis.

Ergo age quae vates servandi cura fatiget

Ordinis intentos operi, cum carmine aperto

Rem tempus narrare loco ut disposta decenti

Omnia sint opere in toto nec meta laborum

55

Vsquam dissideat ingressibus ultima primis.

Principio invigilant non expectata legenti

Promere suspensosque animos novitate tenere

Atque per ambages seriem deducere rerum.

Nec quacumque viam suadet res gesta sequuntur;

60

Plerumque a mediis arrepto tempore fari

Incipiunt, ubi facta vident iam carmine digna.

Inde minutatim gestarum ad limina rerum

Tendentes prima repetunt ab origine factum.

Hoc faciunt operum primo ne in limine lector

65

Haereat ignarusque viae incertusque laborum.

Namque ubi eum metam iam tum statuere sub ipsam,

Iaetior ingreditur, spe mentem arrectus inani,

Dum putat exigui finem prope adesse laboris.

Sed portus, quos ante oculos habet usque propinquos

70

Approperans, iam iamque tenet similisque tenenti est,

Longa procul longo via dividit invia tractu.

Flectendi retro cursus: via plurima eunti

Restat adhuc multumque illi maris aequor arandum.

Haud sapiens quisquam, annales ceu congerat, ilii

75

Inchoet excidium veteri pastoris ab usque

Iudicio, memorans ex ordine singula quicquid

Ad Troiam Argolicis cessatum est Hectore duro.

Conveniet potius prope finem proelia tanta

Ordiri atque graves iras de virgine rapta

80

Aversi Aeciadae praermittere: tum fera bella

Consurgunt, tum pleni amnes Danaumque Phrygumque

Xanthusque Simoisque et inundant sanguine fossae.

Haud tamen interea quae praecessere silendum:

Aulide iurantes Danaos vectasque per aequor

85

Mille rates raptusque Helenes et coniugis iras

Quaeque novem Troia est annos perpessa priores.

Atque etiam in patriam si quis deducere adortus

Errantem Laertiaden post Pergama capta,

Non illum Idaeo solventem e littore classem

90

Cum sociis primum memoret Ciconesque subactos,

Sed iam tum Ogygiam delatum sistat ad alta

Virginis, amissis sociis, Atlantidos antra.

Exin post varios Pheeacum in regna labores

Inferat. Hic positis demum ipse miserrima mensis

95

Erroresque suos narret casusque suorum.

Ante tamen si gesta canunt, ab origine causas

Expediunt quis dehinc status, aut quae tempora rerum.

Primus at ille labor versu tenuisse legentem

Suspensum incertumque diu, qui denique rerum

100

Eventus maneant, quo tandem durus Achilles

Munere placatus regi rursum induat arma

In Teucros cuiusve dei Laertius heros

Auxilio, Polypheme, tuis evadat ab antris.

Lectores cupidi expectant durantque volentes,

105

Nec perferre negant superest quodcumque laborum,

Inde licet fessos somnus gravis avocet artus

Aut epulis placanda fames Cererisque libido.

Hoc studium, hanc operam sero dimittimus agri.

Nonne vides ut saepe aliquis nimis arte superbit

110

Improbus et captis animis illudere gaudet

Et nunc huc, deinde huc mentes deducit hiantes

Suspenditque diu miseros torquetque legentes?

Ille quidem si te magnum certamen Atridae

Et Paridis, multo promissum carmine nuper,

115

Exspectare avidum saevaque cupidine captum

Senserit, usque moras trahet ultro et differet arma,

Dum celsa Priamo patribusque e turre Lacaena

Nomine quemque suo reges ostendit Achivos.

Ipsa procos etiam ut iussit certare sagittis

120

Penelope, optatas promittens callida tedas

Victori, per quanta morae dispendia mentes

Suspensas trahet ante viri quam proferet arcum

Thesauris clausum antiquis penitusque repostum!

Haud tamen omnino incertum metam usque sub ipsam

125

Exactorum operum lectorem in nube relinquunt.

Sed rerum eventus nonnullis saepe canendo

Indiciis porro ostendunt in luce maligna

Sublustrique aliquid dant cernere noctis in umbra.

Hinc pater Aeneam multique instantia vates

130

Fata docent Latio bella, horrida bella manere,

Atque alium partum Troianis rebus Achillem.

Spem tamen incendunt animo firmantque labantem

Spondentes meliora et res in fine quietas.

Ipse quoque agnovit per se, cum in limine belli

135

Navibus egressus turmas invasit agrestes

Atque (omen pugnae) prostravit Marte Latinos

Occiso ante alios qui sese obiecerat hoste.

Fata Menoetiades etiam praedixerat olim

Victori moriens maiori instare sub hoste,

140

Quamvis haud fuerit res credita. Tu quoque, Turne,

Praevidisse tuos poteras heu, perdite, casus

Longe ante exitium, cum crebro obscoena volucris

Per clipeum perque ora volans stridentibus alis

Omine turbavit mentem admonuitque futuri.

145

Hinc tibi tempus erit magno cum optaveris emptum

Intactum Pallanta et cum spolia aurea baltei

Oderis atque tibi haud stabit victoria parvo.

Nam iuvat haec ipsos inter praescisse legentes,

Quamvis sint et adhuc confusa et nubila porro.

150

Haud aliter longinqua petit qui forte viator

Moenia, si positas altis in collibus arces

Nunc etiam dubias oculis videt, incipit ultro

Laetior ire viam placidumque urgere laborem,

Quam cum nusquam ullx cernuntur quas adit arces,

155

Obscurum sed iter tendit convallibus imis.

Tuque ideo nisi mente prius, nisi pectore toto

Crebra agites quodcumque canis tecumque premendo

Totum opus aedifices iterumque iterumque retractes,

Laudatum alterius frustra mirabere carrnen.

160

Nec te fors inopina regat casusque labantem.

Omnia consiliis provisa animoque volenti

Certus age ac semper nutu rationis eant res.

Quandoquidem saepe incerti huc illucque vagamur

Inque alia ex aliis inviti illabimur orsa,

165

Dum multa ac varians animis sententia surgit.

Saepe vides, primis ut quidam longius orsis

Digrediuntur et obliti quasi cepta priora

Longe aliis haerent nulla sermonibus arte

Et longos peragrant tractus aliena canentes.

170

Ac velut in patriam peregrina si quis ab ora

Ire cupit post exilium durosque labores,

Ille tamen recto non qua via tramite ducit,

Carpit iter, sed nunc vagus hac nunc errat et illac,

Vndique dum studio fontes invisit inani

175

Fontesque fluviosque et amoenos frigore lucos.

Nam quid opus gemmis armatos pingere currus

Multa superque rotas, super axes multa morari

Tunc cum bella manus poscunt atque arma fremit Mars?

Nec si quem indecoremque animi pugnasque perosum

180

Egregios inter memoras heroas in armis

Castra sequi, cupidi expectant audire, legentes,

Qua facie, quibus ille humeris qualive capillo

Incedat, captus ne oculo, an pes claudicet alter

Aut longo vertex ductu consurgat acutus,

185

Ordine cuncta, aliud quasi nil tibi restet agendum.

Aptior Ausonius Drances, cui frigida bello

Dextra quidem, sed consiliis non futilis autor,

Dives opum, pollens lingua et popularibus auris.

Multa tamen Graiae fert indulgentia linguae

190

Quae nostros minus addeceant graviora sequentes.

Quid tibi nonnullas artes studiumque minorum

Indignum referam? Sunt qui, ut se plurima nosse

Ostentent pateatque suarum opulentia rerum,

Quicquid opum congesserunt, sine more, sine arte

195

Irrisi effundunt et versibus omnia acervant,

Praecipue si quid summotum si quid opertum

Atque parum vulgi notum auribus aut radiantis

De caeli arcana ratione deumve remota

Natura aut animae obscuro impenetrabilis ortu.

200

Saepe etiam accumulant antiqua exempla virorum

(Carminis ingratum genus) hinc atque inde petita,

Quamvis saepe illis tempusque locusque repugnet.

Ne, pueri, ne talem animis inducite morem

Nec vos decipiat laudis tam dira cupido.

205

Haud sum animi dubius magnos memorare poetas

Interdum Solisque vias Lunaeque labores

Astrorumque ortus, qua vi tumida aequora surgant,

Vnde tremor terris, quamvis illi orsa sequantur

Longe alia, aut duri cantantes proelia Martis

210

Aut terrae mores varios cuitusque docentes.

At prius invenere locum, dein tempore capto

Talia subiciunt parci nec sponte videntur

Fari ea. Rem credas hoc ipsam poscere, ita astum

Dissimulant aditusque petunt super omnia molles.

215

Cur pater Anchises natum opportuna rogantem

Non doceat rursus ne animae semel aethere cassae

Ad caelum redeant blandique ad luminis auras?

Igneus an ne ollis vigor et caelestis origo

Seminibus quantum non noxia corpora tardant?

220

Quandoquidem ut varium sit opus (namque inde voluptas

Grata venit) rebus non usque haerebis in isdem.

Verum ubi vis animis varius succurrere fessis,

Ingrederisque novas facies rerumque figuras,

Paulatim capto primis delabere ceptis

225

Tempore, nec positis insit violentia rebus.

Omnia sponte sua veniant lateatque vagandi

Dulcis amor cunctamque potens labor occulat artem.

Sic olim Aeneae, Venturi haud inscius aevi,

Res Italum in clipeo Romanorumque triumphos

230

Fecerat ignipotens pugnataque in ordine bella,

Stirpis ab Ascanio quondam genus omne futurum.

Tum si quis Latio cretus de Sanguine vates

Prosequitur varias oras moresque locorum

Medosque Ethiopasque et dites arboris Indos,

235

Immemor ille nimis patriae oblitusve suorum,

Si non Italiae laudes aequaverit astris,

Cui neque Medorum silvae neque Bactra neque Indi

Totaque thuriferis Panchaia certet arenis.

Quare etiam, egregii vates, ego carmina vestra

240

Haud equidem arguerim, qui pectora fessa legentum

Interdum atque aures recreatis carmine dulci.

Non ego post Celei crates, post tribula dicta

Rastraque plaustraque et inflexo cum vomere aratra

Addubitem flere extincti miserabile funus

245

Romani ducis aut ruris laudare quietem

Post vites dictas Bacchi et silvestria dona.

Vidi etiam qui iam perfecto munere longam

Subiecere moram, extremo sub fine vagantes

Exactorum operum, vacua dum carmina Musa

250

In longum traherent, cuius dulcedine mira

Fessi animi cuperent iterumque iterumque redire.

Me nulla iccirco quiret vis sistere, quin post

Naturas et apum dictas et liquida mella,

Tristis Aristaei questus monitusque parentis

255

Prosequerer dulci sermone et Protea vinctum.

Addam Threicii Carmen miserabile vatis,

Qualis populea queritur Philomela sub umbra,

Vt Rhodope, ut Pangaea fleant, Rhesi ut domus alta

Atque Getae atque Hebrus et Actias Orithyia.

260

Non aliam ob causam reges qui in proelia euntes

Dinumerant populosque moram traxere canentes

Aut Ligurum regi ob casum Phaetontis amati

Dum gemit et moestum Musa solatur amorem,

In silvis Cano natas in corpore plumas,

265

Aut rursum Hippolytum superas venisse sub auras

Poeoniis revocatum herbis et amore Dianae.

Nec Vero interea quae cuique insignia, quae arma

Praetereunt: pingunt clipeos atque Hercule pulchro

Pulcher Aventinus satus olim insigne paternum

270

Centum angues cinctamque gerit serpentibus Hydram.

Saepe etiam loca amoena canunt et frigida Tempe.

Nunc variis pingunt cum floribus auricomum ver,

Nunc virides liquidis inducunt fontibus umbras

Crebraque fluviorum in ripis spatiantur opacis

275

Aut Veneti Eridani aut Etoli Acheloi.

Addunt et Panas, Faunos Dryadasque puellas

Et centum aequoreas Nereo genitore sorores.

Saepe tamen memorandum inter ludicra memento

Permiscere aliquid, breviter mortalia corda

280

Quod moveat, tangens humanae commoda vitae

Quodque olim iubeant natos meminisse parentes.

At non exiguis etiam te insistere rebus

Abnuerim, si magna voles componere parvis,

Aut apibus Tyrios aut Troia ex urbe profectos

285

Formicis, Libycum properant dum linquere litus.

Sed non Ausonii recte foedissima musca

Militis aequarit numerum, cum plurima mulctram

Pervolitat; neque enim in Latio magno ore sonantem

Arma ducesque decet tam viles decidere in res.

290

Nec dictis erit ullus honos, si cum actus ab urbe

Daunius hostili Teucris urgentibus heros

Vix pugna absistit, similis dicetur asello,

Quem pueri laeto pascentem pinguia in agro

Hordea stipitibus duris detrudere tendunt

295

Instantes quatiuntque sudes per terga, per armos;

Ille autem campo vix cedere et inter eundum

Saepe hic atque illic avidis insistere malis.

Omnia conveniunt rerumque simillima imago est,

Credo equidem sed turpe pecus nec Turnus asellum

300

Turnus avis atavisque potens dignabitur heros.

Aptius hanc speciem referet leo, quem neque terga

Ira dare aut virtus patitur, neque sufficit unus

Tendere tot contra telisque obstare sequentum.

Hoc quoque non studiis nobis Ievioribus instat

305

Curandum ut quando non semper vera profamur

Fingentes, saltem sint illa simillima veris.

Vidi aliquos qui cum Glauco medio aequore belli

Tydides ferus occurrit, vix credere possunt

Tot traxisse moras longis sermonibus usos

310

Inter sese ambos, dum servent omnia caede.

Alter enim diri narrat fera fata Lycurgi;

Crimine damnati falso alter Bellerophontis

Facta refert, magna domitam virtute Chimaeram

Et victos pariter Solymos et Amazonas armis.

315

Nam quae multa canunt ficta et non credita vates,

Dulcia quo vacuas teneant mendacia mentes,

Illis nulla fides quam nec sibi denique aperti

Exposcunt nec dissimulant, licet omnia obumbrent

Religione deum quae non credenda profantur.

320

Iccirco solis perhibent armenta locuta

Mortua et in verubus Vulcano tosta colurnis,

Vt minus acris equos itidem miremur Achillis

Verbaque veliferas rostris fudisse carinas;

Omnia quae porta veniunt insomnia eburna.

325

Disce etiam, pulchri tibi si cura ordinis ulla est,

Res tantum semel effari; repetita bis aures

Ferre negant, subeunt fessas fastidia mentes.

Quamquam etiam hic nostris cernes differre Pelasgos

Nam tibi non referent semel illi somnia Atridae,

330

Nec sat erit si rettulerint quid fortis Achilles

Mente dolens Danaum sese subduxerit armis,

Ipse iterum Aeacides nisi solo in littore ponti

Flens eadem aequoreae narraverit omnia matri.

Quin etiam reges cum dant mandata ferenda,

335

Cuncta canunt prius ipsi, eadem mox Carmine eodem

Missi oratores repetunt nihil ordine verso.

Non sic Ausonius Venulus legatus ab Arpis

Cum redit Aetoli referens responsa tyranni.

Altum aliis assurgat opus: tu nocte dieque

340

Exiguum meditator, ubi sint omnia culta

Et visenda novis iterumque iterumque figuris.

Quod si longarum cordi magis ampla viarum

Sunt spatia, angustis cum res tibi finibus arcta,

In Iongum trahito arte; viae tibi mille trahendi,

345

Mille modi. Nam ficta potes multa addere veris

Et petere hinc illinc variarum semina rerum.

Nonne vides, ut nostra deos in proelia ducant,

Hos Teucris, alios Danais socia arma ferentes

Certantesque inter se odiis, donec pater ipse

350

Concilium vocet atque ingentes molliat iras?

Cum secura tamen penitus natura deorum

Degat et aspectu nostro summota quiescat.

Addunt infernasque domos regna invia vivis

Tartareosque lacus Ditemque et Erinnydas atras.

355

Tum volucrum captant cantus atque omina pennae.

Saepe etiam hospitibus convivia laeta receptis

Regalesque canunt epulas, ubi multa repostis

Narrantur dapibus vario sermone vicissim.

Nunc ludos celebrant magnorum ad busta virorum,

360

Annua nunc patriis peragunt dis sacra periclo

Servati quondam: laudesque ad sidera tollunt

Aut Phoebi, monstro ingenti Pythone perempto,

Aut magni Alcidae, Cacum ut videre iacentem.

Rege sub Eurystheo tulerit quos ille labores

365

Alterni repetunt cantu, super omnia Caci

Speluncam adiciunt spirantemque ignibus ipsum.

An memorem, quandoque omnes intendere nervos

Cum libuit verbisque ipsam rem aequare canendo,

Seu dicenda feri tempestas horrida ponti,

370

Ventorum et rabies fractaeque ad saxa Carinae

Aut Siculo angusto aut impacato Euxino?

Sive coorta repente Iues, cum multa ferarum

Corpora multa hominum leto data, sive Sicana

Dicendum quantis terra tonet Aetna ruinis

375

Prorumpens atram caeli usque ad sidera nubem

Turbine fumantem piceo et candente favilla.

Vidisti cum bella canunt horrentia et arma

Arma fremunt miscentque equitum peditumque ruinas.

Ante oculos Martis sese offert tristis imago,

380

Non tantum ut dici videantur, sed fieri res;

Vnde ipsis nomen Grai fecere poetis.

Armorum fragor audiri gemitusque cadentum

Caedentumque ictus et inania vota precantum.

Quis quoque, cum captas evolvunt hostibus urbes,

385

Temperet a lacrimis? Tectorum ad culmina saevas

Ire faces passimque domos involvere flammas

Cernere erit trepidosque senes puerosque parentes

Amplexos flentesque ipsas ad sidera matres

Tollentes clamorem hostes interque suosque;

390

Abstractasque nurus adytis arisque deorum

Et crinem laniare et pectora tundere palmis;

Hos fugere ast illos ingentem abducere praedam.

Perque domos perque alta ruunt delubra deorum

Atque huc atque illuc tota discurritur urbe.

395

Quid cum animis sacer est furor additus atque potens vis?

Nam variant species animorum et pectora nostra

Nunc hos nunc illos multo discrimine motus

Concipiunt, seu quod caeli mutatur in horas

Tempestas hominumque simul quoque pectora mutant:

400

Seu quia non idem respondent saepe labore

Sensus effoeti atque animus cum corpore languet:

Seu quia curarum interdum vacuique doloris,

Interdum tristes caeco intus tundimur aestu.

Di potius nostris ardorem hunc mentibus addunt

405

Di potius felixque ideo qui tempora quivit

Adventumque dei et sacrum expectare calorem

Paulisperque operi posito subducere mentem,

Mutati donec redeat clementia caeli.

Sponte sua veniet iustum (ne accersite) tempus.

410

Interdum et silvis frondes et fontibus humor

Desunt, nec victis semper cava flumina ripis

Plena fluunt, nec semper agros ver pingit apricos.

Sors eadem incertis contingit saepe poetis.

Interdum exhaustae languent ad carmina vires

415

Absumptusque vigor studiorumque immemor est mens.

Torpescunt sensus, circum praecordia sanguis

Stat gelidus. Credas penitus migrasse Camoenas

Notaque numquam ipsum rediturum in pectora Phoebum

Nil adeo Musa, nil subvenit autor Apollo.

420

Ah quoties aliquis frustra consueta retentat

Munera, nec cernit caelum se tendere contra

Adversosque deos atque implacabile numen!

Quidam autem inventus qui smpe reduceret auras

Optatas veterum cantando carmina vatum

425

Paulatimque animo blandum invitaret amorem,

Donec collectae vires animique refecti

Et rediit vigor ille, velut post nubila et imbres

Sol micat aethereus. Vnde haec tam clara repente

Tempestas? Deus ecce deus iam corda fatigat,

430

Altius insinuat venis penitusque per artus

Diditur atque faces saevas sub pectore versat.

Nec se iam capit acer agens calor igneaque intus

Vis saevit totoque agitat se corpore numen,

Ille autem exultans iactat iam non sua verba

435

Oblitusque hominem, mirum sonat: haud potis ignem

Excutere. Invitum miratur se ire rapique

Praecipitem te, Phoebe, vocans, te, Phoebe, prementem

Vociferans plenusque deo stimulisque subactus

Haud placidis; non ille dapum non ille quietis

440

Aut somni memor hanc potis est deponere curam.

Saepe etiam in somnis memores Phoebeia versant

Munera et inventi quidam qui saepe sopore

In medio Musis cecinere et Apolline digna.

Tantus amor famae, praesentis tanta dei vis.

445

Ne tamen ah nimium, puer o, ne fide calori.

Non te fortuna semper permittimus uti

Praesentique aura, saevum dum pectore numen

Insidet: at potius ratioque et cura resistat;

Freno siste furentem animum et sub signa vocato

450

Et premere et laxas scito dare cautus habenas;

Atque ideo semper tunc expectare iubemus,

Dum fuerint placati animi compressus et omnis

Impetus. Hic recolens sedato corde revise

Omnia quae caecus menti subiecerit ardor.

455

Praeterea haud lateat te nil conarier artem,

Naturam nisi ut assimulet propiusque sequatur;

Hanc unam vates sibi proposuere magistram:

Quicquid agunt, huius semper vestigia servant.

Hinc varios moresque hominum moresque animantum

460

Aut studia imparibus divisa aetatibus apta

Effingunt facie verborum et imagine reddunt

Quae tardosque senes deceant iuvenesque virentes

Femineumque genus; quantum quoque rura colenti

Aut famulo distet regum alto e sanguine cretus.

465

Nam mihi non placeat teneros si sit gravis annos

Telemachus supra, senior si Nestor inani

Gaudeat et ludo et canibus pictisve pharetris.

Et quoniam in nostro multi persaepe loquuntur

Carmine, verba illis pro conditione virorum

470

Aut rerum damus et proprii tribuuntur honores,

Cuique suus, seu mas seu femina sive deus sit.

Semper enim summus divum pater atque hominum rex

Ipse in concilio fatur, si forte coorta

Seditio, paucis; at non Venus aurea contra

475

Pauca refert, Teucrum indignos miserata labores.

Ingreditur furiis atque alta silentia rumpit

Acta furore gravi Iuno ac foeta usque querelis.

Cumque etiam iuveni gliscat violentia maior,

Ardens cui virtus animusque in pectore praesens,

480

Nulla mora in Turno, nec dicta animosa retractat.

Stat conferre manum et certamine provocat hostem

Desertorem Asiae. Verum quantum ille feroci

Virtute exuperat, tanto est impensius aequum

Et pietate gravem et sedato corde Latinum

485

Consulere atque omnes metuentem expendere casus.

Multum etiam intererit Dido ne irata loquatur,

An pacato animo. Libycas si linquere terras

Troianus paret et desertum fallere amorem,

Saeviet ac tota passim bacchabitur urbe.

490

Mentis inops, immanis, atrox verba aspera rumpet

Confusasque dabit voces incertaque et anceps

Quae quibus ante ferat. Quantum ah distabit ab illa

Didone, excepit Teucros quae nuper egentes

Solvere corde metum atque iubens secludere curas

495

Invitansque suis vellent considere regnis!

Nec te oratores pigeat artisque magistros

Consuluisse, Sinon Phrygios quo fallere possit

Arte dolis, quocumque animos impellere doctus;

Quove tenere queat Graios fandi autor Vlysses

500

Stante domum Troia tandem discedere certos.

Quid tibi nunc dulcem prae cunctis Nestora dicam,

Qui toties inter primores Argivorum

Ingentes potuit verbis componere lites

Et mulcere animos et mollia fingere corda?

505

Artibus his certe Cytherea instructa dolisque

Arma rogat nato genitrix et adultera laesum

Vulcanum alloquitur dictisque aspirat amorem.

Nam causas petit ex alto indeprensa virique

Circuit occulta verborum indagine mentem.

510

Discitur hinc etenim sensus mentesque legentum

Flectere diversosque animis motus dare, ut illis

Imperet arte potens (dictu mirabile!) vates.

Nam semper, seu laeta canat seu tristia moerens,

Affectas implet tacita dulcedine mentes.

515

Quem non Threicii quondam sors aspera vatis

Molliat, amissam dum solo in littore secum,

Eurydice, solans aegrum testudine amorem,

Te veniente die, te decedente vocaret?

Quid puer Euryalus cum pulchros volvitur artus,

520

Ah dolor! inque humeros lapsa cervice recumbens

Languescit moriens, ceu flos succisus aratro?

Ardet adire animus lectori et currere in ipsum

Volscentem puerique manum supponere mento

Labenti ac Iargum frustra prohibere cruorem

525

Purpureo niveum signantem flumine pectus.

Postremo tibi si qua instant dicenda ruborem

Quae tenerum incuterent Musis adaperta chorisque

Virgineis, molli vel praeterlabere tactu

Dissimulans, vel verte alio et rem suffice fictam.

530

Si pater omnipotens tonitru caelum omne ciebit,

Speluncam Dido dux et Troianus eandem

Deveniant, pudor ulterius nihil addere curet.

Nam sat erit tellus quod prima et conscius aether

Connubii dent signum ululentque in vertice Nymphae.

535

Neve aliis impar nimium ne Troilus armis,

Ah puer infelix, facito concurrat Achilli,

Quam quibus in Libyco conspexit littore pictum

Illum Anchisiades heros, dum victus anhelis

Fertur equis curruque haeret resupinus inani.

540

Nec pueri veros congressus dicere cures.

Quid deceat, quid non, tibi nostri ostendere possunt.

Inventa ex aliis disce et te plurima Achivos

Consulere hortamur veteres Argivaque regna

Explorare oculis et opimam avertere gazam

545

In Latium atque domum laetum spolia ampla referre.

Haud minor est adeo virtus si te audit Apollo

Inventa Argivum in patriam convertere vocem,

Quam si tute aliquid intactum inveneris ante.

Aspice ut insignis peregrino incedat in auro

550

Fatidicae Mantus et Minci filius amnis,

Fulgeat ut magni exuvias indutus Homeri,

Nec pudet. Egregias artes ostenderit esto

Graecia, tradiderit Latio praeclara reperta,

Dum post in melius aliunde accepta Latini

555

Omnia rettulerint, dum longe maxima Roma

Vt belli studiis ita doctis artibus omnes,

Quod Sol cumque videt terrarum anteiverit urbes.

Di Romae indigetes, Troiae tuque auctor Apollo,

Vnde genus nostrum caeli se tollit ad astra,

560

Hanc saltem auferri laudem prohibete Latinis.

Artibus emineat semper studiisque Minervae

Italia et gentes doceat pulcherrima Roma,

Quandoquidem armorum penitus fortuna recessit,

Tanta Italos inter crevit discordia reges:

565

Ipsi nos inter saevos distringimus enses,

Nec patriam pudet externis aperire tyrannis.

Spes tamen Italiae prostratae affulserat ingens

Nuper et egregiis animos erexerat ausis,

Heu frustra: invidit laudi fors laeva Latinae,

570

Nec dum fata malis Italum exaturata quierunt.

Iam gentes Ionge positae trepidare ducesque

Externi, iam dives Arabs, iam Nilus et Indus

Audierant longe Tusci decora alta Leonis,

Audierant Medycumque genus stirpemque deorum.

575

Iam tum ille egregias curas accinxerat ardens

Pro patriae decore, pro libertate sepulta

Antiquae Ausoniae germano fretus Iulo,

Quicum partitus curarum ingentia semper

Pondera, commissas rerum tractabat habenas

580

Idem regnatorque hominum divumque sacerdos.

Iamque illum Europae reges gensque omnis in unum

Conversique oculos conversique ora tenebant;

Iamque duces animis illum concordibus omnes

Velle sequi trepidos in Turcas arma parantem.

585

Illum quadriiugo invectum per moenia curru,

Roma, triumphato vidisses protinus orbe.

Illum, Thybri pater, laetantis spumeus alveo

Exciperes Tuscum veheresque per undas

Miratus habitusque novos hominumque figuras.

590

Issent post currunt capti longo ordine reges

Oblitusque minas minor iret barbarus hostis,

Qui, victis Solymis nunc atque Oriente subacto

Exultat fidens orbisque affectat habenas

Efferus atque Italae iam iam (scelus!) imminet orae.

595

Visendi studio passim Romana iuventus

Per fora perque vias festa discurreret urbe.

Ipse suos solio fulgens pater aureus alto

Aspiceret cives longo post tempore visos

Barbaricumque aurum praedaeque iuberet acervos

600

Sacratis adytis penitusque alta arce reponi.

Verum heu (di, vestrum crimen!) spes tanta repente

Italiae absumpta ac penitus fiducia cessit:

Egregius moriens heros secum omnia vertit.