Andrea Navagero lusus, 29

Testo base di riferimento: C. Griggio, 2001

Cura dell'edizione digitale: Daniela Marrone


29.

Beate somne, nocte qui hesterna mihi

Tot attulisti gaudia:

Vtinam deorum rector ille caelitum

Te e' coetu eorum miserit,

5

Quae saepius mortalibus vera assolent

Mitti futuri nuntia.

Tu, quae furenti surdior freto meas

Superba contemnit preces,

Facilem Neaeram praebuisti: quin mihi

10

Mille obtulit sponte oscula,

Oscula, quae Hymetti dulciora sint favis,

Quae suaviora nectare.

Vere beate somne, quod si saepius

His dive me afficias bonis,

15

Felicior caelestibus deis ero,

Summo nec inferior Iove.

At tu proterva quolibet fuge, eripe

Complexibus te te meis:

Si somnus iste me frequens reviserit,

20

Tenebo te, invitam licet.

Quin dura sis, sis quamlibet ferox: eris

Et mitis, et facilis tamen.