2.
Adeste, Musae, maximi Iovis proles,
Quae fonte lavitis Pegaseio crinem;
Dubiis velitis in meis opem rebus
Afferre certam, quam videmini posse.
5
Si semper ipse deditus fui vobis,
Teneris ab annis, studia vestra sectando;
Ad istud usque quod videtis aetatis.
Vester minister ante caeteros fulget
Integritate splendidissimae vitae.
10
Qui dum malorum genera quaeque propellit
Insigne merito vendicat sibi nomen.
Hic dux et auspex ille fidus existit,
Quo commonente Tarvisina certatim
Frequentat alti colle duplici pubes
15
Vireta vobis consecrata Parnasi.
Rogate quaeso quotquot estis hunc Musae:
Vt non gravate conferat mihi clemens
Praebere poterit quicquid ipse suffragi.
Quod si haud iniqua sors mihi obsecundavit,
20
Quam concupisco reddar ut rei compos,
Optata nactus commoda in meos usus.
Vis quantacunque parvuli stili est in me,
Hanc applicabo laudibus volens vestris
Digne canendis, ut meae ferent vires.
25
Me huiusce vobis nuncupo reum voti,
Cavere vestrum est, hercle, neu sit incassum
Ne forte reliqui studia vestra contemnant.
Si nihil supersit assequi quod ii sperent,
Inane praeter nomen et meras nugas.